Buch 
6 (1768) Philologica continuatione : ; Collectanea Etymologica / nunc primum collecta, in classes distributa, praefationibus & indicibus exornata, studio Ludovici Dutens
Seite
154
JPEG-Download
 

i§4 G. G. LEIBNÎTII

salva tantum in subditis emigrandi potestate, affirmastè videatur. UbiD. Meierus responderit , epistolam ejus ad te mittam. Quid putas , deCirculi Rhenani directorio esse futurum ? Spero Domini Comitis Baine-burgii opera rem tandem compositum iri, etsi multae sint salebrae. AulaCaesarea in negotio Hispanice lentior videtur, quàm pro rei magnitudine.Commendanda est Deo caussae nostrae justitia ; sed tamen Sc nostra nosagere, Sc orationi laborem conjungi Deus jubet. Equidem tecum sentio,odia inter dissentientes abesse debere ; sed scis, quàm difficile sit in praxi,personas separare a caussis , Se moderationem justam obtinere. Pleriquedicunt, se hrereses odio habere, non homines; sed ubi aliter non possunt,solent hasresin tollere cum haeretico ; quem ubi, ut ipsis videtur, obsti-natum vident, tanquam animal noxium Sc venenatum habent, quod ani-mas veneno suo inflet, corpore omni praestantiores. Ita sentientibus nonfacilius persuaderi potest moderatio , quàm si ostendatur ipsis , falli eosopinione St pejores alios putare, quàm sunt. Potest sententia alicujus fallaesse , ita tamen, ut non sit tam prava Se noxia , quàm alii prasjudiciisaffedlibufque occupati, judicant. Atque ita siepe contingit. Consistere igi-tur potest refutatio cum toleratione ecclesiastica facilius , quàm toleratiocivilis apud prasvalidos, cum opinione intolerabilitatis ecclesiasticae. Quan-quam , ut dixi, optem ego, Sc suadeam, etiam zizaniam ferri, quotiessine magno malo evelli non potest. Et hoc inprimis faciendum, quotiesdata est tolerandi fides. Ut igitur concludam: utrumque tolerandi genus,quoties cum ratione id fieri potest, utiliter inculcari arbitror, majorem-que este efficaciam suadentis » ubi conjungi possunt. Vale. Hanoverced. 30. Miiii 1698.

X L V.

LUDOLFI ad LEIBNITIUM.

De Origine tituli T zar ; quid per Selawim Numer. XI. intelUgendum ? Deni-que de varii argumenti novis.

O Ptimam occasionem nactus » Bohoritii librum per aurigam, qui ace-tum Scc. in aulam vestram vexit, ad te mittendi , non dubito teillum rectè accepistè. Nomen tamen illius in fine epistola* significabo.Meierum nihil rescribere miror. Scire tantum velim num agnoscat, valdeincongruam analogias Se natura; rei esse derivationem illius vocis Barnhau-ter. Nam pronunciano , analogia, (dicimus enim de pecudibus Hinen ,non Hiiter) Sc res ipsa repugnat tubi enim dantur greges verrium? Ani tanden dudum novi; sed tu scripseras ond ; id quia Sjecico vocabulo pro-pius