Buch 
6 (1768) Philologica continuatione : ; Collectanea Etymologica / nunc primum collecta, in classes distributa, praefationibus & indicibus exornata, studio Ludovici Dutens
Seite
160
JPEG-Download
 

16o

G. G. L E I B N I T I I

r

-i

XLIX.

LEIBNITIUS LUDOLFO.

De Ludolphi grammatica Amharica ; Toelneri Ustoria Palatina & jurevenandi nobilium. Addit nova ex JEthiopia Ù India.

B inas uno pedatu a me accipis literas; & alteras quidem dudum scri-ptas , led nunc demum rursus ex schedis erutas. Interea ad me per-venit grammatica Amharica , pro qua gratias ago singulares , teque dili-gentiae , judicii ac zeli denique laudandum censeo , quod in paucis rem-publicam curas, labor^ praesertim, qui nec per se gratus est, nec in vul-gus plausibilis: sed mercedem praestabit conscientia, & summus rerum cu-rator Deus, 6c fama apud posteritatem. Nam spes est, opus tuum ali-quando fructum facere poste , si divina benedictio accedat. Utinam ju-;venes Pleilingos illuc mittendos haberes, inque eam rem sumtus suppeteretrespublica ! Sed id populus curat, scilicet ! Quantum intelligo Amharicalingua & Habestina, quam vulgo Aethiopicam dicimus, sola disterunt dia-lecto. Fuerit ergo & ipsa Arabicae propago. Vellem ego, quicunque cha-racteribus in vulgus ignotis aliquid edunt, adjicerent scripturam in notio-ribus literis, quales Latinae pro occidentalibus; Hebraica: pro orientalibus.Nunc iis, qui nondum initiati sunt, duplicatur labor quali duplici vallo,& characterum, & linguae. Me certe nihil magis ab his absterruit. Ra-tionis foret, initia omnia reddi , quoad fieri potest, plana , utendo jamnotis, cum licet; postea rudimenta linguae assecutus, facilius suppleret cha-racteres. Tabulam tuam literarum , ex variis linguis potestates complexam,diuque promissam, avide jam dudum exspecto, laboremque censeo simul& gratum in publicum, & multis profuturum. Dominus Mewuelint Ar-chiater Serenissimi Electoris Brandeburgici, notitiam ad me misit clavisfure Sinica , quam nihilo Mulleriana , nobis olim frustra promissa, inferio-rem profitetur. Quod si ita est, gaudebo, non omnia, qua: a mirabili illocapite sperabamus, intercedisse aut abolita flammis cineri incubuisse.

Doctissimus Tolnerus , cujus ad me misisti schediasina de origine vete-rum quorundam Palatinorum Rheni Comitum , mihi non parvum opera:pretium feriste videtur. Nec dubito, sic stadii litterarii decursum incho-antem , multa in progressu preclara praestiturum. Itaque & tibi, vir am-plissime , Lc illi, pro communicatione gratias ago. Velim estet ad manus,quo possim juvare haec ejus studia. Habemus fané diplomata Henrici DucisSaxoniae & Comitis Palatini ad Rhenum ; sed ego nunc ita distractus sum,ut conquirere non possim. Hoc enim autumno mutavi aedes; omnia reor-dinaturum supervenientia extra ordinem negotia interturbavere ; deinde

hiems