OPERA PHILOLOGICA. jtfj
pugnare nequeunt , aliorum vitam reprehendunt , occultiores, non melio-res ; quasi nostrates non etiam vitam exigerent , quantum humana fragilitaspatitur, perfectissimam.
Sed ad literas tuas venio , quarum novissimas , die VI. Martii datas ,Forstcrus bibliopola vester mihi attulit, cum grato munusculo P. Agathe-meri , specimine videlicet Coptico, pro quo summas in epistola hic insertailli habeo gratias. Coptics linguae me non esse gnarum tute nosti ; itaqueresero me ad ea , quae in Commentario hijlorite mea TEthiopiae lib. III. c. 7.num. LXXVIL pag. 442. Lc 44Z. de eadem scripsi , atque Athanafium Kir-cherum , imperite prorsus de ingenio & origine ejus disterentem refutavi,ut in epistola modo allegata vides. Qua propter laetor , dari aliquem ,qui linguam istam in ipsa Aegypto deperditam , instaurare & excolere sat-agit. Tabulam alphabeti harmonicam , quam urges , incepi quidem, sednon perfeci. Non utilem modo , sed & necessariam arbitror , ad elocu-tionem genuinam nominum propriorum , in tabulis non tantum geographicissed & historiarum scriptoribus. Nam saepe mihi inter exteros versanti con-tigit , ut vel illi me non intelligerent, vel ego illos. Exempli gratia: vo-cabulum China , sic ab Hispanis & Lusitanis, scriptum , & per Europamtali modo vulgatum , soli Angli recte pronuntiant ; at Galli Schina ;
Itali Kina ; nos China ; Batavi ex auditu Tfchina & Tschinesen. Sic cùm deHabessinia mea sermo est ; scribunt alii Abex ; alii Habech ; alii Abescia ;quae diversa ab imperitioribus habentur, cùm sint & re & sermone eadem.Accidit mihi, quo tempore cum Habessino meo conversarer, quòd eumex tabula vulgari Habajjice interrogarem, ubi sita sit Xoa , Germ. Xoa ;respondit, talem regionem in suo regno non dari. Post longam moramincidit mihi in mentem, a Lusitanis primam conflatam fuisse tabulam : ita-;que rogavi de provincia Schoa. Ha ! Schoa , inquit, hoc aliud est , meautem dixisse Schoa : Lc sic de aliis quam plurimis. Graviora nunc mihiincumbunt, quàm ut in talibus desudem. Denique si elaborastem , g-ri in-cidenda e stet tabula, meis fortassis fumtibus , ut alias factum. Specimentecum communicabo, ubi otium suerit. Csterum non mihi consultum vi-sum fuit » in grammatica mea Amharica vocabulis ignotis scripturam notamaddere, ut pridem monuisti ; ne scilicet studium mfflaminarem eorum,qui hanc linguam addiscere avent. Habent ibi alphabetum , paucarum ho-rarum vel dierum intervallo ediscendum , ut tali labore, alioquin sat one-ratus , supersedere potuerim.
De itinere Pontificii legati in Indiam Orientalem aliquid cognovi ; deAethiopia nihil ; neque istud credibile esset, etiamsi diceretur. Non Bel-garum respublica , sed Gubernator Batavis Indica; eo quosdam sus gentis ,non ut legatos , sed ut mercimoniorum institores , misit ; sed an salvi illucpervenerint incompertum est.
De republica tecum confabulari opus non est ; cùm de bello quod in Li-vonia nunc flagrat, tibi plura quàm mihi constare putem. Imitemur inte-
X 2 rim