Buch 
6 (1768) Philologica continuatione : ; Collectanea Etymologica / nunc primum collecta, in classes distributa, praefationibus & indicibus exornata, studio Ludovici Dutens
Seite
197
JPEG-Download
 

OPERA PHILOLOGICA.

197

EPISTOLA XXXIV.

B inas tuas letus accepi , quòd optime valetudinis tuas , perfeverantisqueerga me benevolenti» testes estènt. L'nas ex his ostendi viris magnis ,qui vestris circa Sinentia sententiis parum favebant, Se rationibus meis visisunt nonnihil labefactati.

Audio id agere diarii Parisini autores , ut meum quoque librum recen-seant ; sèd hoc, ni fallor, ipsa necessitas exprimere videtur ab invitis, nelibrum ignoraste , vel nescio quo consilio supprimere voluisse videantur.Ceterum expedio mistam blandimentis censuram , qua; , fi quid habet boniSc equi , etiam gratias merebitur.

An vestri Trivuhiani recensuerint opus meum , nondum pro certo com-peri. Hi enim , quod mirere, ne suorum quidem fatis curiosi sunt.

Rmo Patri Orbatilo scribam , ut sata novae machina; astronomie»Reilchiane didicero , quae hic asservatur in aula Cassaris, sed expectaturFofonio Automato - polus , operis , ni fallor , adjutor , qui ubi affuerit ma-num admovebit machina;, ut moveri, gubernarique , & examinari etiampossi t ; Egoque etiam cum aliis spectaculo adero. Interea hortatus sum eos,quibus ista curse ne rem preclaram negligant.

Hec optimo Orbanto nostro in antecessum significari peto. Automatopoliadventum moratus est contagii metus , qui aditus à Fofonio intercluserat ,sed mox discosto periculo apertum iri , aiunt.

Ego , appetente jam vere , me ad reditum paro , qui tamen in aliquotseptimanas facile extraheretur. Inter properandi causas etiam est favor. Quodluperest , vale optimè , Si me ama. Dabam Viennce 4. Martii 17x3.

F. S. Scribit mihi doctissimus , & experientissimus Behrenfius noster literasad te meas non bene fuisse clausas, quod displicet ; spero tamen nihil indeincommodi secutum esse.

EPISTOLA XXXV.

C Ommodum priores literas tuas , quibus , inter alia , de rebus Sinici;

agebas, acceperam , cùm essem in confessu insignium virorum , quiin Confucium plerique preoccupati erant. Negabant vera nuntiari de Do-minicanis , quasi jam meliora agnoscentibus. Sed mox novelle publice idemconfirmarunt. Mirabantur illi me pro vobis stare. Sed ego pro ventatesteti , ubi cognostem.

Ego rem hic divino auxilio fatis ex sententia gessi & ab Aug. Cesarealiquoties auditus sum gratiose. Itaque jam in eo res est , ut me ad redi-tum parem. Cesar in vicino Laxemburgo villicationem exercet, ut fe non-nihil à continuis laboribus reficiat. Imperatrices nondum urbe excessere.Haud dùm fatis constat, quando Imperatrix nova sit adfutura.

De