Buch 
6 (1768) Philologica continuatione : ; Collectanea Etymologica / nunc primum collecta, in classes distributa, praefationibus & indicibus exornata, studio Ludovici Dutens
Seite
198
JPEG-Download
 

158 G. G. L E I B N I T I I

De metu pestis Viennensis impraesentiarum securos vos este jubeo , nificalores pejora adducant. Epidemia certe nulla domus infecta est , aut plu-rimis mortibus infamis. Crebriores solito sunt mortes subitaneae , sed hocnon rarum est , nec inter se connectuntur ; est tamen cur cautiones adhi-beantur in futurum.

De reditu meo mature scribere meminero , & inter alia calcar addunt,quae ad me misisti, quibus quam primùm frui desidero.

Quod superest , vale, 8c fruere. Dabam Vienna 24. Aprilis 171}.

P. S. Imperatricem aiunt nudius tertius Mediolano discedere voluisse.

EPISTOLA XXXVI.

I Ter meum duae magnae causae distulere, obsepta ob contagii metumitinera ; neque enim libenter sesquimestre in nescio quo loco incom-modo inutiliter, nec sine periculo , perdere volebam ; 6c deinde , appe-tente hyeme , non optima valetudo, arthriticis insultibus , non acutis qui-dem , sed tamen ideò gravibus , quòd agendi libertatem adimerent, meinvadentibus ; nec dum planò omnem vigorem recepi. Itaque iter non nihiladhuc differre cogor.

Intelligo recensionem Theodicaa meae tandem aliquando in Diario Tri-vultiano com paruisse, quamquam non sine nota , haud tamen , ut spero ,acerba. Hanc recensionem videre aliquando aveo.

Si Rmi Patris Orbani fasciculus non est insolitae magnitudinis , rectà Vien-nam mitti postèt.

Scire aveo quid de meo nupero temperamento judices ; cùm perscripsire magis expensâ , si quod detur vinculum substantiale compositi, id forenon minus perpetuum naturaliter , quàm ipsam Monadem , compositi do-minatricem , salvis ante Monadibus ingredientibus mutari , Sc aliis atquealiis Monadibus accommodari poste ; naturaliter quidem paulatim, super-naturaliter autem per saltum , quemadmodum Lc supernaturaliter produci »ac tolli potest.

Nihil - ne amplius de rebus Sinensium ?

Quod superest , vale , & fave. Dabam Vienna 10. Januarii 171^.EPISTOLA XXXVII.

C Um Sullio Anglo viro optimo, quem commendaveras, multus mihiusus Vienna fuit ; prasertim cùm apud Celsistimum Ducem Arem-bergium crebro versarer , apud quem ille agebat , & Ser. etiam PrincipiEugenio gratus fuit. Exarata Machina quadam calessi Anglicana motusluminarium eleganter reprasentante , qua negligenza mittentium in iti-nere male habita fuerat, discessit deinde *cum Duce suo , nec didici hacte-nus , anis in Belgium redierit, vel adhuc Parisiis hareat.

Me