Buch 
6 (1768) Philologica continuatione : ; Collectanea Etymologica / nunc primum collecta, in classes distributa, praefationibus & indicibus exornata, studio Ludovici Dutens
Seite
323
JPEG-Download
 

OPERA PHILOLOGICA. Z2Z

CXXXIV. Posset scribi liber de Allegoriis , seu typis naturalibus ,quibus Physica praeludit religioni, uti Lex Mosaica Christo.

CXXXV. Lapides antiquitatum indices sunt viarum veterum. Admo-dum male descriptae antiquitates in libro : Inscriptiones & antiqua monumentaagri Moguntini. Sunt multi lapides antiqui inclusi muro urbis Moguntinasin der Gujìavsburg im strali. Mattbaus Ferdinandus, Episcopus Pragensis, literascirculares circummisit ad suos dioecesanos > exstimulans eos ad colligendasomnes antiquitates suorum locorum.

CXXXVI. P. Pakenius in Itinerario Principis Neoburgici, ( cui titulumHerculis Prodicii fecit , ) passim exhibet elegantia emblemata vel symbola,devises , ex quibus selectiora excerpi mererentur.

CXXXV1I. Lugduni in horologio Ecclesiae Archiepiscopalis Gallus tercantat, antequam sonet horam. Simile , ni fallor , & in horologio Ar-gentoratensi. Examinanda soni ratio , & similia machinamenta , quae ani-malium voces exhibent. Neque enim dubito eo rem perduci posse , utliterae tandem , 8c integra hominum vocabula machinis referantur.

CXXXVIII. Ridiculus aliquis ita rem instituerat. Cùm servos com-plures haberet & domum grandem , ne , ubi indigeret eis , clamandoraucesceret, fistulam sibi comparavit, sonosque in servos distribuit ; alii ut talii re , alii mi &c. assignavit. Ita quilibet sono suo assuefactus flantemDominum audiebat. Eodem fere modo , quo autor volantis peregrinatorisait homines in Luna non articulate & literis , sed tonis tantum loqui. Neccontemnenda ea contemplatio. Ita enim muti quoque videntur sermonemdare posse, praesertim si methodo Wallisiana per dentes erudiantur.

CXXXIX. Optarem , Tenzelio eadem omnia , quse Seckendorfio , patere.Cum enim sit in eo aetatis vigor, Lc valeat doctrina, scribendique labo-rem facile serat , multa posset dare, quae Seckendorfium senem & aulicum,& tot aliis districtum fugere. Sed cùm hic esset magnae vir aumritatis ,vix est , ut alteri eadem concedantur.

CXL. Utinam qui nuper Gudianarum Epistolarum volumen doctissimoGroevio inscripsit editor, non suo , sed Grcevii usus suisset judicio ; Ita enimmulta haud dubie suppressisset parum digna Gudio , aut quae magis perti-nent ad officia amicorum , quàm ad incrementa literarum. Doleo tantumvirum non fatis nosci eruditis , qua parte merebatur. Spes tamen est , in-scriptionum praeclarissimum volumen editum iri , cum Angli obstetriciasmanus obtulerint, si Batavi cunctentur. Genevae publicabitur volumenepistolarum ad Peirescium ab eruditis scriptarum , in quibus ultra trigintanumerantur Salmafiaiue , multum habentes bonae frugis.

CXLI. In Jacobid historia Danica habetur numisma Danicum in Race-burgum dirutum , in quo conspicitur urbs , in quam globi ignivomi e mor-tariis jaciuntur. In parte aversa mulier in medio insulae stans nuda , armisin terra jacentibus. Insula Raceburgum est , & Siva Dea Polaborum ,( quorum ea regio olim, ) quae nuda pingebatur, cùm duo alteri Deastri

S s 2 Sia-