Buch 
6 (1768) Philologica continuatione : ; Collectanea Etymologica / nunc primum collecta, in classes distributa, praefationibus & indicibus exornata, studio Ludovici Dutens
Seite
85
JPEG-Download
 

COLLECTANEA ETYMOLOGICA. 85

N°. 3.

G. G. L E I B N I T I I

Considerationes ad superiorem Episolatn Pezronii.

C Ori lilium doctissimi Autori; , qui origines nationum molitur, mihiperplacet. Nam etsi verear, ne aliqua intercurrant, quibus assen-tiendum non putem; spero tamen, multa praeclara ab ipso detectum Lcstabilitum iri. Diu optavi exoriri aliquem, qui ex fabulis poetarum Grae-corum & Latinorum, inprimis quae ad Deos pertinent, erueret non tamPhilosophiae ac Theologiae mysteria, (quamvis neque haec negligenda sint)quam Historiam mythici temporis, jam Varroni & Censorino pene, ut ap-paret, desperatam. Et mire gavisus sum, dum profundae doctrinae virumDn. Episcopum Santassaphensem quondam, nunc Conventriensem, intellexihuc animum adjecisse, lpecimine etiam dato ; quod tamen ad manus measnon pervenit. Neque an prolècutus sit consilium, mihi ultra innotuit.

Eadem cogitare videtur vir clarissimus, cujus Epistolam vidi, multo-que adhuc ampliora spondere, praesertim , dum Deos Graecorum ex Celtisderivat. Difficile negotium, fateor, ex quo licentia poetarum omnia per-turbavit. Unde Apollodorus , PaUphatus , aliique Historiae sabulosae scripto-res , sibi aliisque passim contradicunt, confusis, ut apparet, sub uno no-mine diversarum gentium heroibus; nec jam facile diicernendis, quae perfigmenta veritati adjecere : perinde ac si quis, sublatis severioribus scripto-ribus, ex Milesiis nostrorum temporum fabulis historias populorum con-cinnare conaretur.

Itaque mirum non est, si alii apud rEgyptios, alii apud Phoenices; Goro-pius in Germania inferiore, Rudbeckius in Germania Septentrionali, id est,Scandinavia; alii apud Hunnos St Sarmatas, inveniunt origines IheologiceGentilis.. Et credo venturos, qui Finnonas aut Estios veros esse Hyper-boreos ostendere aggrediantur Deorum genitores ; nec despero , ubi ali-quando ad Tureas Se Tartaros eruditio pervaserit; sibi vindicaturos, quaeGoropius Rudbeckiusve , Cimbris aut Gothis tribuere.

Nempe ubi confusio est, quidvis ex quovis non difficulter facias, prae-sertim imaginatione , quod concinnitati deest , supplente : uti acies in nu-bibus depugnantes, magis animo quàm oculis offeruntur. Non delperotamen, posse majore industria Lc judicio aliquid erui certius; neque ideoquenquam deterreo, atque etiam conjecturas audaciores non serendas tan-tum arbitror, sed Lc laudandas, ubi ingenium acumenque habent. Namut siepe juvat fortuna audaciam , fieri potest, ut superveniat aliquandonova lux, qute perficiat coepta. Et tot qua: ineuntur itineribus, crecsi-

L 3 bile