i8o G. G. LEIBNITII
gis quam antea, dssicere scriptores: Quin potius rebus paulatim ad pacemvergentibus, quae in Westphalia postea fuit conclusa, Historici ea, quaepraecessere, attingere solent ; quod praeter alios etiam Aitzeimm facere nosti.
Dum passim deliberatur de Republica, nos quoque de gravissimis argu-mentis tractamus, unde scilicet dicti Bernhuter Sc Hahnreh, magna utiquediffusione sua nomina, Sc cura nostra digna. Etymologica res conjecturis,non demonstrationibus agitur ; Sc credo, veras interdum esse origines,quae minime sunt verisimiles : casus enim in linguarum mutationibus ma-gis quam consilium dominatur. Itaque vix unquam probabis deiivationemverissimam, fi ad vivum reseces; ut Ramei olim omnia examinabant adtres leges kztÙ uâvra , xdì avrà, Se KscâiAe '3-pwVa». Etsi Ber , eber , verres,Anglis bor, Belgis beer, quibusdam Saxonibus borg-scharein , proprie e stetmasculus ; an non porrigeretur facile ad totum genus, velut hirlch , Scaper, Sc verken , porcellus, Sc ipse porcus? Etiim ori olim de maretantum equo, ut notavi in antiquis statutis urbis Brunsvicensis ; uti kitschproprie mas. Hrs autem, vel hart, Sc hors, sola disserunt dialecto; 8chodie tamen hors Anglis equus quilibet. Deinde etsi nulli verrium greges,an ideò miniis facilis denominatio k potiore? Certè ciirn nuper Viro doctoSc judicio praedito Meierianam derivationem narrassem , valde plausibilemjudicabat, n.ec objectionibus moveri se dicebat. Suindryver ( id est Suinhirte ) porcorum custodem, injuriosam esse appellationem , ipse notavi.Unum superesset ad plenam demonstrationem, ut ostenderetur, Bernhiiterreaple usurpatum pro custode porcorum. Sed hoc ostenso, non jam am-plius opinio, sed res; non fides, sed scientia haberetur.
Nunc venio ad etymon Hahnreatus , id est, ut Gallicè balbutiam, Co-citatus ; quo ego scilicet invento glorior, ut Archimedes sphaerae Sc cylin-dri comparatione ; valdeque indignor, eam mihi eripi tuo illo dissenso.Si dixisses : non liquet ; valde me turbasses : quid nunc futurum putas ,ubi dixisti: non placet} nigrumque sententiae meae theta praefixisti, pro quaego tanquam pro aris Sc focis depugnare constitui. In notationibus vo-cum cavendum mones meritò, ne ex similitudine Uterorum, vel denomina-tione alicujus rei sola , sine affinitate aliquorum nominum , verborum vel phra-sium, applicatio ad alia compositione incongrua fiat. Id putabam, me pulchrecavisse ; neque enim hic similitudo literarum, sed binae integrae voces ;neque incongrui'as in compositione ; neque quaerenda affinitas, ubi resipsa est. Nempe hahn-ree est capo; quia hahn est gallus, Sc ree (runalslandis ) castratus. Prius patet ; posterius probo, ex uso vulgi etiam inhis terris, ubi ree cantherius. Sed tu velles ree generaliter fumi pro ca-strato quovis. Id vero iniquum est postulatum; quid usitatius quam sy-necdoche ex permutatione generis Sc speciei? Nonne recordaris, quidItalis il cajlrato ? nempe illis eo nomine **t’ venit aries exsectus.
Eodem modo ree vocabulum commune castrati olim, ( originem verisi-militer habens ab impotentia ) in equis remansit, Sc si recte conjeci, etiam