2I 8 G. G. LEIBNITII
dita: sunt, excerpi emittique cures , quicquid vel paulum memorabile vi-detur. Nam non tantum experimenta ipse su mie rat multa , sed Sc certatimad eum ferebant amici exterique res notatu dignas. Et quantumvis frivolaadmiscerentur collectaneis, non ideo facile amittenda putem , qua: tantusVir servanda putavit. Odi eorum severitatem , qui multis nos pneclarisrebus privant , dum nil nili praeclarum dare volunt. Quam multa enimspeciem , quam merentur, non habent ; Lc saepe eventu compertum est,quee pro nugis rejiculis habebantur , opinione praestantiora fuisse. Meminiolim adolescens, cùm primum prodirent MonconifU itineraria , Sc ex schedisexcerpta posthuma , improbari a quibusdam sedulitatem edentis , qui <3eformulas chymicas , <Sc minutorum , qua: vocant, secretorum descriptionesservasse! , quod scilicet quaedam inania interspersa essent : Ego contra steti,gratiasque deberi putavi pro fide Sc cura. Utinam eandem nobis gratiamfacerent , qui Boylianas schedas in potestate habent. Ex opere ejus de usuPhilosophias experimentis nixae, aliisque opusculis apparet , multa indicassepotius quam explicuisse , quae utinam supplerentur : nam qua: aliquandoratio ei silentium imperaverat, veluti promissum communicantibus secretumaliaeque similes nunc cessant.
III. Sed ad alia venio. Audio Flamstedium vestrum, Astronomum pri-marium, multorum annorum Observationes editurum esse: gratulor illiAngliasque, ubi sunt, qui praeclaris conatibus favent. Apud nos Gode-fridus Kirchius , vir non indiligens viginti quatuor Sc amplius annorum
observationes studi >sè annotavit , sed non est qui excitet juvetque proRepublica laborantem.
IV. Gaudeo, tibi quoque linguarum septentrionalium curam este. Spesest labores Schilteri Se Nleìeri non plane perituros, Sc quod supersunt,qui traditam lampada proferant. Sed pauca jam exunt scripta in hoc ge-nere. Golddflus multos Poetas Germanos habuit, qui ante quadringentosfere annos scripsere, ut ex Pareoaericis ejus apparet , sed pauca inde pu-blicavit , nec dixit ubi tunc laterent. Nonnullos tamen postea vidi. Pro-sunt illi, ut connectmt facilius amiquiora novissimis, paulatimque lingua:mutatio , Sc veri vocabulorum sensus noscantur. Martinus Opitius , virdoctrina ingenioque summus, qui primus Poesin Germanicam ad aliarumgentium laudem extulit, in Amonìs , Archiepilcopi Coloniensis, qui un-decimo sieculo floruit, vitam , a Poeta antiquo carmine Germanico scri-ptam , notas dedit utiles. Schottelius , qui non parvo opere lingua Ger-manica Grammaticam complexus est, multa habet profutura ad antiqui-tates Teutonisrhi noscendas, idemque S:riptores citat.
V. Danorum Sc Suionum Se NorWagiorum dialeòìus antiqua apud Islan-dos utcunque superest: sed non est qaod quis magis inde fontes Teuto-nismi petendos putet, quàm ex vetere Anglo - Saxonico , aut Alamannico,aut Francico sermone, quanquam id viri docti ex septentrione aliis per-suadere velint, jactandus quàm verius. Ulphila: dialectus, qua: est anti-quissimam Teutonismi monumentum, non magis ad Septentrionales quàm