16
Prooemium.
merorum concordent, exiguam et insensibilem existere differentiam in arcubuszodiaci, quorum gratia sinus et distantiae exquiruntur. ' Ut 5773503 facitarcum 35° 16', sed 5831967 facit arcum 35° 40', diff. 24; igitur hic58464, nempe 6 fere myriades unitatum in sinuum differentia non efficiuntdimidium gradum in arcubus.
Deinde si fingamus saltem, haec esse verissima, quae de proportionecorporum in coelorum dispositione observata dixi: non mehercle injuria ve-hementer quis mirari posset, Copermcum tam prope accessisse ad rei ve-ritatem.
Nam artifices distantias orbium ex ngoa&acpaiQeaei anoyeup capiunt etcomputant. Atque non solum lubricus et difficilis est modus ad eas perve-niendi per diuturnam observationem, sed etiam ipsae interdum veterum ob-servationes, quibus ceu fundamentis recentiores niti debent, a veritate dis-crepant, nec omnino certissimae sunt.
Quod igitur numeri in Mercurio dissident, excusationi nobis esse pot-est multiplex planetae varietas et maxima ejus observandi difficultas, ut quiraro admodum cernitur. (Cap. XVII.)
Etiam illud astronomis aestimandum relinquo, utrum non in hoc pla-neta vaporum densitate et physica parallaxi, quam nec Sol nec Luna effu-git, interdum fallantur. Nam etsi interdum hic planeta e radiis Solis emer-git , nunquam tamen nisi prope horizontem per interjectam exhalationumcopiam nostro, se visui praesentat.
Quod autem in Marte etiam non contemnenda est diversitas, nihil mi-rum , nec me movet; moveret potius, si nulla esset. Memini namque mea meo praeceptore Maestlino audiisse, sideris hujus errores a calculo intra2 integrorum graduum angustias cogi non posse. (Cap. XVIII.)
At objicias, Saturnum nimium discrepare. Quid hic agam? Numquid convictus sum? Minime vero. Nam sicut ingens ejus distantia facilli-mam errori causam praebet in observatione: sic error in distantia, quamvisluculentus, exiguam et opinione minorem efficit in motu inque ngoodacpcageaeidiversitatem. Et tamen neque hujus sideris motus certissime dimensi suntastronomi: vel sola praeterita hieme cernere erat. Nam die 2. 12. Nov. a.1594 visus est exacte inter cervicem et cor leonis, ubi esse debebat se-cundum calculum d. 21. 31. Oct. praeterita. Differentia long. 37', lat. 20',plus minus. Quod si intra hunc terminum permanserit ejus motus correctamodo distantia, existimabo abunde satisfactum fore astronomis. (Cap. XIX.)
Quid si vero astronomi hoc adjuti theoremate in correctione motuum in quapridem desudant posthac felicius pergere ppssint? Neque hoc adeo ridiculumest dicere, nam si haberi posset similis eccentricitatum ratio, qualem vide-mus esse in distantiis, confecta res esset et cuilibet obvia. Nam adeo con-cinnum mihi videtur hoc de corporibus negotium, ut quicquid adhuc deestad motuum exactam cognitionem, omne in eccentricitatum vitia conferam.Imprimis idoneam huic rei censeo Martialis eccentricitatis amplificationem,quae fieri posset per parvum circellum (propter varios Martis errores) autquomodocunque aliter. Nam Jovis ad Martem, Terrae ad Venerem propor-tio eadem quae in corporibus, indicat, in maxima Veneris, intima Jovis,item in tota Terrae eccentricitate non ita facile quid mutari posse. Videantetiam, quibus est otium, utrum non cetera corpora, quae species diversassortita sunt, occasionem praebeant suis differentiis et de eccentricitatum et