20
Prooemium.
dis, adhibito Herculeo lapide. Et tamen hodie modo mihi natum est hocconsilium, cras fortasse displicebit. Longitudines ex posteriori capiendaeerunt ex ratione itineraria. Ceterum vulgus minutiorum pagorum ex nu-mero passuum in plano, ex prospectu fastigiorum in altis montibus capiam,ut Munsterus 7 ) docet. Nec puto necessariam ullam de superficie sphae-rica cogitationem in regione, cujus est long. 40, lat. 20 vel 30 millia-rium. Haec quin scriberem praeterire non potui. Vale. 20. 30. Oct.an. 1595.
Hum. T. Gratissimus disc.
M. Jo. Kepler.
Maestlinus respondit d. 27. Febr. v. St. 1596 (Hansch. p. 4—11):
Quoties de tuis demonstrationibus, quibus Copernici hypotheses a priori doctissime pro-bas , cogito, vehementer mihi gratulor, quod tandem aliquis vir doctus inveniatur , quj, istiimprudentium mathematicorum turbae his Copernici hypothesibus obloquentium ora obtundereaudet. Idque tanto magis, quod etiam creatoris consilium in mundi creatione patescit: etquod sphaerarum dimensio, quae summis artificibus, ipsi quoque Copernico pro computandisprosthaphaeresibus solummodo a posteriori per observationes indaganda fuit, jam a priori adi-tum patefactum habere videtur. Interim tamen dum de tuis numeris paulo diligentius co-gito, video sane in corporum regularium numeris nihil desiderari, at in numeris sphaerarummundi video te potissimum numeros meae tabellae secutum esse, et ea quae totius hujusnegotii praecipua sunt, inde exstruxisse. Existimavi autem, nec aliter mihi persuadere potui,antequam hoc ipsum vidi, te illos magnitudinum sphaerarum numeros vel ex ipso Copernico(in cujus lectione te optime versatum esse agnosco) vel ex resolutione numerorum tabularumPrutenicarum sumsisse. Yerum praeter exspectationem contra video factum esse. Inter-mittere igitur non potui, quin te hac epistola monerem, videlicet quod illi tabellae meae(quam ante multos annos conscripsi) numeri ex ipso Copernico immediate exscripti, non in-tegrarum sphaerarum magnitudines explicent, sed planetarum tantum distantias a centro or-bis magni habeant. Ut v. g. dum fj in apogaeo eccentrici sui distat a centro orbis magni9° 42', qualium semidiameter orbis magni est pars una; verum ipse fj tum in epicyclii suiperigaeo est. Ergo apogaeum ejusdem tum multo altius abest. Contra fit, si in perigaeoeccentrici sit. Quod si pro eccentrepicyclo assumatur eccentrus eccentri, vel epicyclii epicy-clus, pari modo res se habebit. At numeri tui videntur eam, quae est planetarum maximaet minima a centro orbis magni distantia, pro ipsa sphaerae ipsorum magnitudine accipere :cum tamen ea, sive propter eccentrum eccentri sive eccentrepicyclum vel epicyclii epicyclummulto sit major. Ut interim de aliis latitudines gubernantibus orbibus nihil dicam. Porroego illam meam tabulam olim conscripsi, ut et mihi et aliis, quibus eam inspiciendam con-cessi, adjumento esset, Copernici illos numeros (quos retinui omnes) plenius cognoscendi etincitamento eosdem quoad fieri potest, ulterius extendendi, nec non examinandi, quemadmo-dum ex parte his pagellis adjunctis a me factum videre potes. Quas coram tibi monstraremalui, sed quia diutius quam opinabar abes, et quia te interim in adornando scripto, quodtypis excudatur, laborare intelligo, ideo eas ad te mittere volui, ut eis inspectis meam sen-tentiam de distantiis orbium rectius perciperes, nec praecoci festinatione occasionem nonnul-lis et tuum scriptum et me (siquidem te mei etiam mentionem facere intelligo) eludendisuppeditares. De his sane dudum te commonefactum oportuit: verum ego profecto nihilminus cogitare potui, quam quod solis illis tabulae meae numeris , qui particulares tantumsunt, insisteres, sed ego omnino putavi, te ipsum ex Copernico, seu ex ipsius demonstrationi-bus, adhibito calculo Prutenicarum tabularum 8 ) omnia plenissime jam fuisse persecutum.Haec candido animo scripta candide accipias rogu. Yale optime.
„Tabula,“ de qua hic Maestlinus agit (apud Hanschium p, 5—11), eadem fere re-fert, quae Maestlinus addenda Prodromo iliique „Rhaetici narrationi“ de Coperniciinventis typis imprimenda curavit, hoc titulo inscripto: De dimensionibus orbium etsphaerarum coelestium, juxta tabulas Prutenicas ex sententia Nie. Co-pernici.
Hoc quibus causis motus fecerit, in praefatione appendicis his exponit: „Ne quid erudi-tissimo et ingeniosissimo doctissimi mathematici M. Joannis Kepleri Prodromo et disertaeRhetici Narrationi deesset, operae pretium duxi, eis, appendicis loco, dimensiones magnitu-dinum sive altitudinum sphaerarutn mundi, quibus erratica sidera moventur, secundum Coper-nici hypotheses subjungere. Etsi autem eae ex ipso Copernico, partim etiam ex Ptolemaeo,absque labore excerpi et conscribi potuissent, malui tamen ab Erasmo Rheinholdo eas acci-