Band 
Volumen primum.
JPEG-Download
 

PRAEFATIO AD LECTOREM.

Propositum est milii, lector, hoc libello demonstrare, quod Creator Opti-mus Maximus, in creatione mundi hujus mobilis et dispositione coelorumad illa quinque regularia corpora, inde a Pythagora et Platone ad nosusque celebratissima, respexerit, atque ad illorum naturam coelorum nume-rum, proportiones, et motuum rationem accommodaverit. a ) Sed antequamte ad rem ipsam venire patiar, cum de occasione hujus libelli tum de ra-tione mei instituti aliqua tecum agam, quae et ad tuum intellectum etad meam famam pertinere arbitratus fuero.

Quo tempore Tubingae, abhinc sexennio clarissimo viro M. MichaeliMaestlino operam dabam, motus multiplici incommoditate usitatae de mundoopinionis, adeo delectatus sum Copernico, cujus ille in praelectionibus suisplurimam mentionem faciebat, ut non tantum crebro ejus placita in physicisdisputationibus candidatorum defenderem, sed etiam accuratam disputationemde motu primo, quod Terrae volutione accidat b ), conscriberem. Jamque ineo eram, ut eidem etiam Telluri motum Solarem c ), ut Copernicus mathe-maticis, sic ego physicis, seu mavis, metaphysicis rationibus ascriberem.Atque in hunc usum partim ex ore Maestlini, partim meo'Marte, quas Co-pernicus in mathesi prae Ptolemaeo habet commoditates, paulatim collegi:quo labore me facile liberare potuisset Joachimus Rheticus, qui singulabreviter et perspicue prima sua Narratione persecutus est. Interea dumillud saxum volvo, sed nagegycog, secus theologiam: commode accidit, ut Grae-tium venirem, atque ibi Georgio Stadio p. m. J9 ) succederem: ubi officiiratio me arctius his studiis obstrinxit. Ibi in explicatione principiorum

astronomiae magno mihi usui fuerunt omnia illa, quae antea vel a Maest-lino audiveram, vel ipse alfectaveram. Atque ut in Virgilio fama mobilitateviget viresque acquirit eundo: sic mihi harum rerum diligens cogitatio co-gitationis ulterioris causa fuit. Donec tandem anno 1595, cum otium

a lectionibus cuperem bene et ex officii ratione transigere, toto animi im-petu in hanc materiam incubui.

Et tria potissimum erant, quorum ego causas, cur ita, non aliter essent,pertinaciter quaerebam, numerus, quantitas et motus orbium. Ut hocauderem effecit illa pulchra quiescentium harmonia, Solis, fixarum etintermedii cum Deo Patre, et Filio et S. Spiritu: quam similitu-dinem ego in cosmographia persequar amplius. d ) Cum igitur ita ha-

berent quiescentia, non dubitabam de mobilibus, quin se praebitura sint.Initio rem numeris aggressus sum, et consideravi, utrum unus orbis aliusduplum, triplum, quadruplum, aut quid tandem haberet: quantumque