Caput xvm.
167
tricitates a Terra, quae Ptolemaei seculo et quae nostro fuerunt, eodemdeducere atque ex utrisque eandem a Sole eccentricitatem concludere. Atquicalculum consule, videbis hoc non, ut par erat, fieri. Discrepantes eniminvicem provenient etiam dcprjhoi eccentricitates. Idem de locis dapr]h<avdictum esto, quia haec mutuo connexa sunt. Atque hoc unum est.
Deinde facile colligitur ex aspectu tabulae, cum inaequaliter procedantet d(pi]ha et anoyeta, magnam inde successu seculorum exstituram ixxsvtgo-tijtoov diversitatem. Hodie Saturni et Telluris absides^prope conjunctaesunt, quare integra Telluris eccentricitate minor est Saturni a centro orbisTerrestris, quam a Sole, distantia. Ubi quadrante distiterint, aequalis eritutraque et a Sole et a Terra, crescet nempe Copernico sua eccentricitasSaturnia usque dum opponentur invicem Saturni et Telluris absides. Quemad eventum etsi mundus non durabit: tamen si perfecta esset astronomia,tales debebat hypotheses usurpare, quae quasi aeterno mundo sufficerent.Atqui nihil horum monet neque Copernicus neque Rheinholdus. Non igiturperfectissimi sunt eorum numeri, neque integras planetarum sphaeras nobisexplicant, quibus illos seros motus accidere posse intelligamus.
Haec et hujusmodi similia cum me nonnihil conturbarent, atque egohaererem inops consilii, quasi qui disjectas automatis rotulas in ordinemredigere nescit, Maestlinus me consolatus, imo dehortatus est ab his sub-tilitatibus : Non posse nos, ajebat, omnes naturae thesauros exhaurire : nonmovendum esse malum bene conditum : et tolerandam potius atque susten-tandam levaminibus quibusdam hanc veluti rupturam humani corporis, quamut tam exquisita anatome conjiciatur aeger in praesentissimum vitae peri-culum. Proferebat mihi exemplum Rhetici, curamque ejus ad unguem meaesimiliter curiosam et increpantem pro se Copernicum. Epistola est Rhe-tici Ephemeridi anni 1551 praefixa, quae quia non passim est obvia, ettotum hoc caput multis locis mirifice juvat, praecipua inde pro colophonehuic capiti subjungam. Sic igitur Rheticus ad lectorem inter cetera: „Suasautem (Copernicus) exquisitiones mediocres, non nimias esse voluit. Itaqueconsulto, non inertia aut taedio defatigationis eas comminutiones vitavit,quas nonnulli etiam affectarunt, et sunt qui exigant, qualis est Purbachiiin eclipsium tabulis subtilitas. Videas autem quosdam in his omnem curamponere, ut plane scrupulose loca siderum scrutentur, qui dum secundanis ettertianis, quartanis, quintanis minutiis inhiant, integras interim partes prae-tereunt neque respiciunt; et in momentis tcov <pcavo/xev<av saepe horis, nonetiam nunquam diebus totis aberrant. Hoc nimirum est, quod in fabulisAesopicis fit ab eo, qui jussus bovem amissum reducere, dum aviculis qui-busdam captandis studet, neque his potitur et bove etiam ipso privatur.Recordor cum et ipse juvenili curiositate impellebar, et quasi in penetraliasiderum pervenire cupiebam. Itaque de hac exquisitione interdum etiamrixabar cum optimo et maximo viro Copernico. Sed ille, cum quidem animimei honesta cupiditate delectaretur, molli brachio objurgare me et hortarisolebat, ut manum etiam de tabula tollere discerem: Ego, inquit, si adsextantes, quae sunt scrupula decem, veritatem adducere potero, non minusexultabo animis, quam ratione normae reperta Pythagoram accepimus. Mi-rante me et annitendum esse ad certiora dicente, huc quidem cum diffi-cultate etiam perventum iri demonstrabat, cum aliis, tum tribus potissimumde causis. Harum primam esse ajebat, quod animadverteret, plerasque. ob-servationes veterum sinceras non esse, sed accommodatas ad eam doctrinam