Band 
Volumen primum.
JPEG-Download
 

PROOEMIUM.

In praefatione ad Prodromum (pag. 36) epistola exstat (d. Sept. 1597),in qua Keplerus his verbis Maestlino nunciat, misisse se Raymaro UrsoDithmarso opusculum suum. „Ursus Praga ad me scripsit, petens exem-plaria ; cui quamvis minime gravi authori indulsi tamen, quia Caesareus estmathematicus, mihique qua prodesse qua obesse potest. Patet enim inStyriam usque ejus familiaritas.“ Inde Keplero orta sunt incommoda, quaesequentes exhibent paginae et quorum sublevandorum causa Keplerus libel-lum conscripsit, qui quamvis non absolutus e manuscriptis Petropolitanisprimum hic typis impressus est.

Joh. Mollerus Flensburgensis in tomo I. operis inscripti: Cimbri aLiterata (Hafniae 1744) haec de Urso refert: Nicol. Raimarus Ursus,Hensteda Dithmarsus (an Ursi agnomen gentilitium habuerit, vel ipsemetadsciverit, ignoro), subulcus avakqxxßriioQ fuit ad annum usque aetatis XVIII.A suum cura ad literarum studia felici successu transiit et plerasque dvro-ötöaxTog perquam sibi reddidit familiares. Scholas, sicut ipsemet rusticumSe vocans Dithmarsum testatur, „uti sus hortum percurrit et vix a liminesalutavit, sed a stiva illico in remp. literariam singulari quodam fato autgenio irrupit.“ In mathesi et astronomia tamen doctorem suum fuisse agno-scit Justum Byrgium. Patroni studiorum juveni obtigerunt Ilenr. Ran-zovius, prorex Cimbricus et Guilielmus Hassorum princeps. E patriadigressus, vitam juvenum informatione toleravit nobilium, et a. 1584 Eri-cum Langium Tychonem in arce Huennae insulae invisentem est comitatus.Cassellis, ubi aliquamdiu erat sustentatus, in academiam migravit Argenti-nensem ibique a. 1588 „Fundamentum Astronomicum“ edidit. Pragam nonmulto post a Rudolpho II. imperatore evocatus non mathematici solumaulici dignitatem, sed matheseos etiam in academia professionem obtinuit.Tractatum ,,De hypothesibus Astronomicis“ a. 1597 Pragae editum, tot inadversarios, praesertim Tychonem Braheum, calumniis &c. opplevit, ut Joh.Jessenius (in or. de vita et morte Tych. Brahei) sequens de illo meritotulisse videatur judicium: ante annos pauculos quidam ingeniosus et do-ctus, sed absque religione et virtute homo tetricum et famosum contra Ty-chonem divulgavit scriptum. Non sat fuerat infamatori illi plagium com-mittere literarium et Tychonis hypothesin falsarie pro proprio inventovenditare, nisi etiam virum aviti generis, summae eruditionis, inculpatissi-mae vitae, sexcentis contumeliis apud alios, sinon deformatum, suspectumsaltem reddidisset. Et profecto jure actuqi cum hoc fuisset, vel etiam jam