Band 
Volumen primum.
Seite
239
JPEG-Download
 

contra Ursutn.

239

omnibus generatim vigeret, et sine quo nihil esset, cujus cognitionem caperemens nostra posset. Itaque hanc demonstrandi rationem ex geometria ceuexemplo desumtam excoluerunt et in formam artis adeoque et scientiaeredegerunt, quae logica dicitur. Vocabula et ut loquimur terminos, quosin geometria repererunt, retinuerunt adeo crebro, ut negare nemo possit.Ita hypotheseos vox quoque usitatissima est in doctrina demonstrationumapud Aristotelem. Cum itaque logicae jurisdictio per omnes pateat scien-tias, ex logica quoque in astronomiam vox hypotheseos introducta est,quae vel sine logica propter solas demonstrationes in astronomia geometri-cas et sic genuino nomine usurpabatur. Hypothesin autem in genere dici-mus, quidquid ad quamcunque demonstrationem pro certo et demonstratoaffertur. Ita in omni syllogismo hypotheses illae sunt, quas propositionessive praemissas aliter dicimus. In longiore vero demonstratione, quae mul-tos habet syllogismos suhordinatos, primorum syllogismorum praemissaedicuntur hypotheses. Ita in astronomicis, quoties ex iis, quae in coelodiligenter et apte attenti vidimus, aliquid numerorum et figurarum ope destella, quam observaveramus, demonstramus: tunc ea, quam dixi observatio,in instituta demonstratione fit hypothesis, super quam praecipue demonstra-tio exstruitur.

Genuina haec est vocis hypothesis notio. In specie tamen, cum nu-mero multitudinis astronomicas dicimus hypotheses, facimus id morescholarum hujus seculi, designantes summam quandam conceptionum celebrisalicujus artificis, ex quibus totam ille rationem motuum coelestium demon-strat: qua in summa insunt cum physicae tum geometricae propositionesomnes, quotquot ad totum opus astronomo illi propositum asciscuntur: siveillas aliunde ad suum commodum transtulerit artifex, sive antea ex obser-vationibus demonstraverit, et jam via reciproca secum demonstrata adiscente sibi ceu hypotheses concedi postulet, ex quibus illi et eos (quibusinitio secum hypothesium loco usus erat) observatos stellarum situs et quosporro similiter apparituros sperat, necessitate syllogistica demonstraturum pol-liceatur. Dixi quid sit hypothesis. Dicam et qualem esse justam hypo-thesin sit necesse.

Cum in omni disciplina tum in astronomia quoque, quae concludendolectorem docemus, ea serio facimus, omnino ludos non agitantes. Itaquequicquid est in nostris conclusionibus, verum esse persuasum habemus.Porro ut verum concludatur legitime, propositiones in syllogismo, hoc esthypotheses veras esse necesse est. Tum demum enim fine nostro potimur,ut verum lectori ostendamus, cum hypothesis utraque undiquaque vera legesyllogistica in conclusionem directa fuerit. At si error vel in utramquevel in alterutram praemissarum hypothesium irrepserit, etsi verum interdumin conclusione sequitur, id tamen, ut jam pridem Cap. 1. mei Myst. Cosm.allegavi, fortuito fit, nec semper, sed tum demum cum error propositionisunius occurrit aptae, vel verae vel falsae, alteri ad verum eliciendum.Exempli loco latitudinem Lunae Copernicus supposuit non sat magnam; visaest illa olim cor scorpii tegere. Copernicus falsa hac latitudinis hypothesiconjecit tamen, eo tempore oportuisse tegi stellam a Luna. Sed alter erroraccessit: assumsit enim latitudinem stellae tanto minorem justo, quantominor justo latitudo Lunae constituta fuerat. Atque, ut in proverbio mo-nentur mendaces ut sint memores, ita hic falsae hypotheses, verum simulfortuito conducentes, in progressu demonstrationis, ubi aliis atque aliis fue-