Band 
Volumen primum.
Seite
241
JPEG-Download
 

contra Ursum.

241

Quid igitur, an non alterutram hypothesium circa primum motum (utexemplo loquamur) falsam esse necesse est, aut eam, quae Terram ait mo-veri intra coelum, aut eam, quae coelum vult gyrari circa Terram? Sanesi contradictoria simul vera nequeunt esse, neque haec duo simul vera erunt;sed alterum omnino falsum. At utroque modo idem de primo motu de-monstratur. Eaedem sequuntur signorum emersiones, iidem dies, ortus etoccasus stellarum, eaedem qualitates noctium. Ex falso igitur aeque acex vero verum sequitur? Minime gentium. Non enim haec, quae recensitasunt et mille alia, vel propter Terrae vel propter coeli motum eveniunt,quatenus is Terrae vel coeli motus est: sed quatenus intercedit inter coe-lum et Terram aliqua separatio super tractu quodam, qui legitime ad viamSolis sit inflexus, utrocunque jam corpore illa separatio perficiatur. De-monstrantur igitur ante dicta per duas hypotheses, quatenus illae sunt subuno genere, non quatenus inter se differunt. Cum ergo causa demonstrationisunum sint, causa demonstrationis etiam non erunt contradictoria. Ac etsiillis adhaereat contradictio physica, illa tamen demonstrationem jam nihilattinet. Non igitur et ex vero et ex falso verum sequi hoc quidem exem-plo probatum est. Sed acrius fortasse nos urgebit notissimum exemplumde concentrico cum epicyclo, qui aequipollet eccentrico. An non, si pla-neta seu quicquid id est quod planetam incitat, centrum eccentrici in motusuo respicit, centrum epicycli simul non respiciet? Quod si quis astronomushoc affirmabit alter / illud, falsum ab ulterutro dici nonne necesse est, cumtamen idem uterque demonstret, aequali scilicet manente planetae motumoram tamen ejus in uno semicirculo longiorem fieri? Ex falso itaqueaeque ac ex vero verum nonne sic sequitur? Minime gentium: eadem enimrespondeo quae supra. Id quo conficitur, moras in alterutro semicirculolongiores fieri, ab utroque dicitur, et ab eo qui eccentricum ponit, et abeo qui concentricum cum epicyclo. Nam uterque generale "hoc affert, ma-jorem circuli planetarii portionem esse in illo semicirculo. Hoc genuinumdemonstrationis et coaequatum medium cum insit in utraque hypothesi ge-neraliter, nihil jam demonstrationem attinebunt, quae uterque dicit in specie,sive pugnet illa sive non. Neque sane planetis oculos et discursum intel-lectus humanum tribuimus, ut sibi circino vel hoc vel illud punctum signent,haecque quae dixi specialia sui potius captus, quam explicandae naturaecausa introducunt artifices. Non est igitur digna nomine hypotheseos astro-nomicae vel haec vel illa suppositio, sed id potius quod utrique commu-niter inest, dum sc. assumitur et supponitur certa et dimensa portio circuli,quem planeta decurrit, quae sit in uno circuli zodiaci semisse. Haec in-quam tandem est hypothesis justa, qua longitudo morae planetae in illosemicirculo demonstretur. Itaque ut concludam, omnis in astronomia con-clusio non nisi ab uno et eodem medio perficitur et uniformem praemittithypothesin: etsi illa a se ipsa differat, quatenus extra hanc demonstrationemconsideratur. Et vicissim, quaelibet hypothesis, si accurate consideremus,propriam nec ulli alii hypothesi communem penitus producit conclusionem.Nec fieri potest in astronomia, ut ex omni parte verum sit, quod ex falsaprimitus hypothesi fuit extructum: et proinde hypothesibus hoc est proprium(si ideam fingamus justarum hypothesium), ut sint undiquaque verae: necest astronomi, scientem falsas supponere vel ingeniose confictas hypo-theses, ut ex iis motus coelestes demonstret.

Jam Ursi absurdas sententias paulisper expendamus. Primo hypothe-

Kepleri Opera I. 16