contra Ursum.
253
AE aequator, CG ejus axiset poli. HD zodiacus, BFejus axis et poli; erit 1KLprimus orbis in theoria Lu-nae secundum Eudoxum, ejus-que poli I, K. NOQ se-cundus, ejus poli N, 0 af-fixi primo IK in punctisP, M. RST tertius, ejus poliR, T, affixi secundo in pun-ctis V, X.
Fi g. i.
A
nae.
astronomiam extolle! Theo-ria haec non constat nisiconcentricis, sane quia cete-ras Lunae inaequalitates Eu-doxus ignoravit.
Habes Eudoxi concen-tricos, Urse, in theoria Lu-
Porro quare Eudoxus
I nunc et veterum
C
etiam in Theoriam Solis latitudinis circulum introduxerit, diu mecum quae-sivi. Nam etsi hoc procul dubio et D. Tycho Brahe faciat, qui muta- ,tionem aliquam latitudinis fixarum deprehendit: hoc tamen tam subtilenegotium nec nisi post multa secula deprehendi potest, nec si Eudoxitempore potuisset animadverti Eudoxo fuisset cognitum, qui multo evi-dentiora praeteriit. Interpretatio vero Fracastorii locum non habet:
„haec igitur, inquit, a secunda per zodiaci longitudinem ducebatur, motuautem, suo faciebat, ut stella non in eadem maxima declinatione sempermaneret, sed Luna modo in uno signo modo in alio videretur, Sol magiset minus declinaret ab aequinoctiali.“ 10 ) Quid enim opus est pro variandaSolis declinatione novum inducere circulum, cum id officium tertio qui subzodiaco incedit sit proprium? Et verba ipsius non sunt astronomi. Luna,inquit, secundum maximae declinationis ab aequatore punctum nunc in unosigno, nunc in alio cernebatur. At Luna Fracastori nuspiam plus ab aequa-tore declinat, quam in , non minus quam Sol. Adeoque jam fere
concludebam mecum, voluisse Eudoxum motum fortasse fixarum demonstrareper secundum NOQ circulum, aliter revolutum et super aliis polis, cumoccurrebant sequentia: ,,in majore autem latitudine inflexum esse eum, inquo Luna, quam in quo Sol feratur.“ Quibus verbis omnis plane diversi-tas inter Solis et Lunae theorias tollitur, hoc uno excepto, quod OV velNX minor sit in Sole, quam in Luna. Tandem incidit, Eudoxi intentumnon tam esse astronomicum quam philosophicum.
Etenim et Eudoxus astronomus inter philosophos et quidem Pythago-ricos a Laertio recensetur. Consilium igitur hoc fuisse Eudoxo, quando utlumine sic motibus plurimum Sol et Luna differre videantur a ceteris, aequa-litatem omnimodam inter luminaria instituere, Solique ad Lunae normamtribuere latitudinem, sed insensibilem aut certe insensibiliter variabilem, quodiis innui verbis existimo, quibus majorem Lunae quam Soli tribuit latitu-dinem. Haec enim aequalitas rationibus ejus philosophicis forsan admodumerat consentanea. Nec dubium, quin eandem ob causam inter ceteras et