272
Apologia Tychonis
superne praedictarum, et ideo non possunt abesse amplius, quoniam curva-tura absidum non habet ibi longitudinem majorem.“ Obscurum esse Pli-nium in his verbis omnes fatentur, Collimitius, ex hoc Zieglerus interpre-tationem unam afferunt et simul rejiciunt ut impossibilem: Zieglerus alteramsuperaddit Mycilloque suppeditat, quam negat ipse esse Plinianorum verbo-rum genuinam. Sed Copernicus communiter mihi et Urso receptus in hocnegotio testis, is ergo, posthabito cap. VIII., emendato vero contextu, quodcrebro in hoc auctore necessarium occurrit, efficit ut jam in Plinio Capellaevocem exaudias. Sic nempe scripsit ex mente Copernici Plinius: „conver-sas habent utraeque absidas ut circum Solem sitae; tantumque de circulisearum subter est quantum superne.“ Ut vox „infra“ sit adulterina, „prae-dictarum“ vero surreptitia. Movit Copernicum, ut hoc Plinium dixisse cre-deret, illud potissimum, quod et Vitruvius ante Plinium, et Capella, Pliniimetaphrastes, eadem de planetis dogmata, easdem sententias, eosdem er-rores, eadem saepe verba cum praecedentia tum sequentia una cum Pliniousurpent, posterior a priore mutuatus. In hoc loco, ubi de Veneris et Mer-curii cum Sole conspiratione agitur, illi quidem hunc sensum, quem PlinioCopernicus restituit, exprimunt. Cum enim Plinio fuerit alter magister etpraemonstrator, alter discipulus, uterque pro interprete obscuritatis Plinianaejure adhiberi videri potest. Ac mihi sane, dum, quid Plinius cap. VIII.dixerit, quid jam cap. XVII. dixisse credendum sit, considero, videtur virille rationes astronomorum et Vitruvii verba non satis percepisse, sed dumraptim torrentis instar omnes auctores percurrit, omnia convolvit, ubertatescientiae tumidus, multa semicruda nec plene secum ipsi percepta profert,obscuritate verborum se simul et lectorem decipiens. Hoc illi sane crebroalias usu venit, ubi secretiores ab usu quotidiano disciplinas attingit. Ita-que non est in hoc auctore absurdum, credidisse hunc ordinem sphaerarum,qui est cap. VIII., et nihilominus cum Vitruvio sensisse cap. XVII., quodSolem ambiant Venus et Mercurius.
Sed audiamus et Vitruvium. Is (De Architectura, IX. 1.) cum motumprimum, qui fixarum et signorum zodiaci est, explicasset jamque in generedixisset, quomodo „Luna, stella Mercurii, Veneris, ipse Sol, itemque Mar-tis, Jovis et Saturni (hoc enim usitato ordine planetas recenset, quo Pli-nium forte decepit) contrariam fixis viam sub zodiaci signis peragrent“:accedit ad explicationem singulorum eo ordine, quo proposuerat. PrimoLunae motus et spatia menstrua describit; dein de Veneris et Mercuriistella sic ait: „Mercurii autem et Veneris stellae circum Solis radios, So-lem ipsum uti centrum itineribus coronantes, regressus retrorsum et retar-dationes faciunt.“ Postea ad Martis, Jovis, Saturni stellas aqcedit earum-que motus explicat. Clara est itaque verborum ejus sententia.
Platonis quidem ipsius verba obscura sunt, sed tamen indicia quaedampraebent ejus sententiae, quam illi tribuit Macrobius. „Cum, inquit, effe-cisset Deus corpora singulorum, ea posuit in circumlationes, quas cujusquecircuitus requireret, septena in septenas, Lunam quidem in primum circaTerram, Solem vero in secundum supra Terram, Vesperum vero et quamMercurio sacram dicunt in tales, qui celeritatis quidem ratione aequecur-rentem Soli orbem eunt, contrariam vero ei vim sortiti sunt;'quare et com-prehendunt et comprehenduntur a se mutuo et secundum eadem Solem,Mercurium et Venerem.“
Primum videmus celeritatis ratione eundem tribui tribus hisce orbem,