Band 
Volumen primum.
Seite
274
JPEG-Download
 

274

Apologia Tychonis

superior circulus Veneris includat, atque ita fit, ut hae duae stellae, cumper superiores circulorum suorum vertices currunt, intelligantur supra Solemlocatae; cum vero per inferiora commeant circulorum, Sol eis superioraestimetur“. Subintellige, cum tamen idem coelum circumeant, uti supra di-cebat. Explicat autem illa verba Platonis: comprehendunt sese mutuo etcomprehenduntur, inque plagas easdem, sc. ante, pone, supra, infra. „Illisergo, qui sphaeras earum sub Sole dixerunt, hoc visum est ex illo stella-rum cursu, qui nonnunquam ut diximus videtur inferior: qui et vere nota-bilior est, quia tunc liberius apparet. Nam cum superiora tenent, radiismagis occuluntur. Et ideo persuasio ista convaluit et ab omnibus pene hicordo in usum receptus est. Perspicacior tamen observatio veriorem ordi-nem deprehendit“ &c.

Haec ex Macrobio lucis gratia transcribere volui, ut Platonis verbo-rum sensus intelligeretur, quem commentarius ad Bedam vetus, qui Mart.Capellae aetatem proxime secutus est, cap. 14. non obscure confirmat, dumipse quidem epicyclum Veneris inter Solem et Terram locat, ejusdem tamenepicycli decursum Platoni causam ait praebuisse, cur „aliquanto quam Solisest elatiorem luciferi globum astruxerit.“ Et quidem si haec illius inter-pretis verba considerem „proximum Soli videri excelsiorem, proximum Ter-rae humiliorem,“ conjicio id quod dixi epicyclum Veneris totum infra Solemab illo collocari. At si schema alterum (est autem editus liber Coloniaeanno 1537) aspicias, sane ipsissimam Capellae sententiam refert. Nampunctus Solis seu litera k ponitur intra complexum epicycli Veneris, necverba modo allegata repugnant, si modica interpretatione juventur et illud„proximum Soli“ referatur ad visum, „proximum Terrae“ ad centrorum di-stantiam. Porro schema prius aut vitiosum est, aut ad repraesentandamearum sententiam aptatum, qui epicyclum Veneris supra Solem constitue-runt: posterius inscitia descriptorum depravatumsic restituo (fig. 7): itaque hoc confer cum illiuscommentarii lectiong si lubet. Obiter enim tejuvare volui.

Sed ad rem redeamus et illud de nostraliberalitate Ursi copiis per sese imbecillibus sub-sidio mittemus: sententiam hanc, quod Sol sitcentrum orbium Veneris et Mercurii, non tan-tum Capellae, sed etiam commentatoris ad Be-dam, Macrobii, Plinii, Vitruvii, Platonis adeo-que ipsorum Aegyptiorum fuisse. Quid hinc se-quitur? Num hoc quod Ursus exstruit? Hypo-theses Tychonicas esse ab his, quos modonominavi, longe ante Tychonem usurpatas? Minime; nam primo ut supraquoque in Apollonii problematis consideratione sum argumentatus, haec unatantum pars est formae mundi Tychonianae, quare pro justa et legitimahypothesi astronomica, quae distincta sit a ceteris, haberi non potest. Acne quis suspicetur, Capellam, Vitruvium, Plinium, Macrobium vel quemquealium ceteras etiam hypotheseos Tychonianae partes adjunxisse huic con-ceptioni, provoco ad ipsorum opera quae exstant, ubi in ceteris omnibuspartibus contrarium a Tychone et idem cum physicorum hypothesi (ut cumUrso loquamur) verbis evidentibus, claris et indubitatis sentire se profiten-tur: quae quidem verba nimis longum foret allegare, sufficit digitum inten-

Fig. 7.

a