Band 
Volumen primum.
Seite
299
JPEG-Download
 

de rebus astrologicis.

299

Utrumque hoc valde iracundum denotat. ) in G t) laboriosum, invi-dum, avarum. Et' propter hunc aspectum contemtis erit moribus. Nisiquod hic quadratus brevis est, sextili aequipollens. Atque etiam illi anno1601 pessima revolutio illucescet, quae aut me aut ipsum tollet (significandonaturaliter). Ex quibus vides, me nihil rejicere ex astrologia, praeter in-utilia domuum numeralium instrumenta, et illam arrogantem praesumtionemde speciali praedictione, quasi quem suspensum iri dicamus, ei non aequecoelum generali sub complexu aquarum pericula denotare possit: aut quasierraverimus, mortem alicui praedicentes, qui eo tempore periculoso ex morbovix evasit. Vides haec non ad contemtum, sed* honorem nostri ordinispertinere.

Meam dedicationem (Prodromi) quod attinet, nescio quo pacto fiat, utcum praecipuorum procerum optimis utar voluntatibus, tamen his comitiisnon potuerim libellum offerre. Multi me negligentiae accusant. Ego veroquaecunque necessaria fuerunt, in parato habueram, rem totam Marescalco,Honorio a Saurau commiseram, qui suam ultro mihi detulit operam in pro-ponendo negotio sine libello supplice. Intermissum est. Ego dimissus abillo, cum hac voce: Quod differtur, non aufertur. Scilicet non erat faustustransitus (si naturalia spectemus), et expectandum forte mihi usque in futu-rum Majum vel Junium, cum Ij- transit per Asc. Interim tamen urgent mecreditores! Huc accedit privatum meum cum publico conjunctum infortu-nium, quod Deus Opt. Max. omnium meorum fautorum charissimum mihiex hac vita eripuit, D. D. Wilhelmum Zimmermannum, cujus moderationemet candorem atque dexteritatem ecclesia nostra diutissime desiderabit. Mor-tuus est mane 1. Martii St. Vet. cum per 9 septimanas ex haeinoptoi de-cubuisset. Cumque circa eos dies validi perflarent venti, et post ejus dieimeridiem vehementer tumultuarentur: dixerunt adversarii, animam haereticiper aerem circumferri. Ille vero beatissime et placidissime occubuit.

Astrologica haec Kepleri judicia, quasi ad exercendum se in re incognita Maestlinoproposita, tristi comprobata sunt eventu. Die jam 60 post diem nativum obiit Kepleri filiusHenricus, quod (d. 11. Jun. 1598) his Maestlino nunciat:

De morte filioli tui tanto tibi vehementius condoleo, quod, quantus dolortuus fuerit, ex meo ipsius conjecturam facio, cui itidem Deus 0. M. filio-lum Henricum eo ipso tempore ex hac vita evocavit, quo ipsi me metueretibi scripsi. Nam die I. Aprilis aegrotare coepit, die 3. ejusdem hora 12meridiana mortuus est, dies natus sexaginta dimidio minus. Ex pallorecadaveris in lateribus collegerunt, apostemate capitis extinctum esse. De-siderium ejus uxori meae nulla dies leniet; mihi illud cordi est: VanitasVanitatum, et omnia Vanitas. Faxit Deus, ut faustae tuae precationesaliis in rebus meis ratae sint.

Zimmermanni mortem sequuntur tristia tempora. Ferdinandus prin-ceps in Italiam abiit; Ferrariae ipsum Jupiter Romanus mensa dignatus est.In transitu torrentis alicujus parum abfuit, quin princeps suffocaretur. Vo-tum Mariae Lauretanae concepisse dicitur, statimque in vado stetisse. Necminus in mari Veneto periclitatus est. Ferrariae adventanti Jovi et nomineejus clienti spectacula exhibita ignita sub vesperam: ubi domus flammaex igni volante concepta, cum pro ludicro spectaretur incendium et negli-geretur, conflagravit tota, et (quod semel tantum auditum, ab homine tamen