302
Literae Kepleri aliorumque mutuae
commodam, ut initio harum literarum memini, obtigisse. Scripsi ad Principem quae tu mo-nuisti et quae ego omnino scribenda duxi. Summa erat: globum minus justum nec satisartificiose, qui futuro operi respondere possit, confectum esse. Stellarum et imaginum figurasnon bene se habere; unde quicunque primum adspexerit, nullius momenti totum opus aesti-mabit, offensus sc. primo intuitu, ex cujus apparitione de ceteris ipsi fiet judicium. Si n. inparergis non modo nulla elegantia, sed ingentes naevi sint, quid de ipso sentiendum
putabit? &c. Addidi autem, te, si tibi copia fieret, non modo promissa, sed promissis plurapraestare velle promisisse, quae tamen absens non possis &c. Me ergo Ceis, ipsius humil-lime committere, utrum ad perficiendum id opus non consultius judicet, ut omne id tuaepotestati concredatur &c. — Literas tuas lubentissime misissem, sed ut superiori temporescripsi, personalia illa me impedierunt, nec quidem illa tam facile, ut nunc ais, obliteraripotuissent; plura n. sunt et bine inde dispersa. Sed res bene habet. Hoc n. responsumpost plures hebdomadas accepi, quod ad verbum describere volui.
Von Gottes Gnaden Friederich Herzog zu Würtemberg.
Vnsern Grus zuvor Ersamer vnd lieber Getrewer.
Wir haben ewern vnderthönigen Bericht wegen des von M. J. Kepplero professoreMathematum zu Graetz angegebnen, aber vom Goldschmied nit just verfertigten operisAstronomici, alles inhalts vnd sonderlich daraus gnädig vernommen, was euch besagter M.Keppler eben dis wercks halben vnd wie Er das verfertigen wolle zugeschrieben. Vnd weilwir vns noch nit allerdings aus solcher sein Keppleri meinuug vnterrichten können, ist vn-ser gnädiger Bevelch, Ir wollet Ime darumb zuschreiben vnd einen specificierten Berichtbegeren, was vnd wie Er dis Werk recht anzurichten Vorhabens, auch welche motus vndwie er dieselbe darein bringen wolle. Alsdann gedenken wir vns ferner zu resolvieren.
Datum Stutgart d. 18. Aprilis. Balth - Eisengrein.
\
Ex hoc mandato (cujus verba cum scripserim, sensum tute percipere potes) vides, remdenuo in integrum totam restitutam esse. Occasionem ergo habes telam ab initio denuoordiri. Vides metum de sumtibus nos declinasse, et rem omnem bene habere. Tuum nuncest, ut his monitus tuam omnem sententiam, mentem et animum de invento, de dispositioneorbium, de motibus et inprimis de modo perficiendi, indices et declares. Hoc unum rogo, utperspicue id proponas, nam ego, ut ingenue fatear, ex epistolis tuis tuam mentem sufficien-ter assequi non possum, quibus nimirum modis efficere tibi propositum sit Verum illa tuaeprudentiae committo, non dubitans, quin omnia optime praemeditata tibi sint.
Jam Maestlinus ad observationem computationemque eclipseos Q (Martio 1598) transit,ad Opticam referendam. — Hae Maestlini literae desunt in Hanschii collectione (comp. p. 213),easque Hanschius sine dubio negligentia praeterivit, cum ab aliis M. literis separatae insintMssc. Petrop. Vol. XV, quod refert eclipsium observationes. Posteriorem earum partem,quae respicit machinam Kepleri coelestem, quamquam rectius ad pag. 88 hujus voluminispertineat, supplementi loco hic inserendam censuimus, haec insuper monentes, ea, quaeMaestlinus exhibet de scripto suo ad Ducem Friedericum dato pertinere ad pag. 77 prae-missam.
Eodem Mss. Vol. XV. simul cum praemissa aliam deprehendimus Maestlini epistolam,d. d. 9. 19. Oct. 1600, item ab Hanschio omissam, quam diximus supra (p. 55) deesse.Quam, quum maxima ex parte optica tractet, ad Vol. II. reservandam censuimus.
Ad Kepleri literas d. d. 11. Jun. Maestlinus respondit d. 4. 14. Julii 1598. Ex hacresponsione haec tantum huc pertinent: Calamitatem domesticam te eandem quam me ex-pertum ex animo condoleo. Ah! Quam miseram ducere oportet vitam! Quibus nos bearevidetur natura, ea denuo eripit! Quas singulares a Deo benedictiones nos accepisse puta-mus, eas ipse perquam saepe vix monstratas rursus adimit! Sed revocare me necesse ha-beo et dicere: Dominus dedit, Dominus abstulit, sit nomen Domini benedictum. Is cle-menter ab aliis calamitatibus nos protegat. Amen.
Hac quidem epistola astrologica non tangit, postea vero Maestlinus, quamvis haudaddictus astrologiae, natam Keplero renunciat filiolam (Junio mense 1599) „cujus primusin hunc mundum aspectus hunc coeli, utinam felicem et a Deo benedictum, positum ha-buit.“ Thema, quod his innuit, deest, sed qualem e nuntiis Maestlini nativitatem construxe-rit astrologus, jam alia etiam superstitione captus, cum ipsum tum temporis turbarent cala-mitates privatae publicaeque, ex his Kepleri apparet literis, d. d. 29. Aug. 1599:
S. P.
Mihi quoque, Praeceptor charissime, postquam eadem tecum studiaproposuit Uranie, eadem tempora puerperiorum determinat: atque ne olim