Band 
Volumen primum.
Seite
304
JPEG-Download
 

304

Literae Kepleri aliorumque mutuae

literis causam dilatae compensationis pro dedicatione Prodromi affert Zehentmajerus „cala-mitosum statum patriae, ut hinc proceres occasiones captent, ejusmodi petitiones denegare,“quod ea, quae supra diximus de Herberstenio, confirmare videtur.

Porro: „Judicia genethliaca vellem ut prima quaque occasione componeres et mihi hucmitteres; labor liberaliter tibi compensabitur.“ Deinde: „Generosi mei nomine te rogo, utnativitatem mihi certo mitteres; tenetur enim parens desiderio, legendi fortunam filii.Nativitates illas tres nuper tibi a me traditas compone. Judicium quodque singulatim scribe,nec de honorario honesto dubita.“ Denique: Pecuniam tibi mittit Generosus 40 thalerosintegros, pro quibus latori restitues 50 florenos. Postulat pro servitio, quod hac in partetibi exhibet, ut nativitatem scheda consignatam componas“ &c.

Insunt his Zehentmajeri literis multa notatu digniora de rebus publicis Styriacis tu-multuosis et de vexatione civium Lutheri fidei addictorum, de Kepleri sententia de rebus di-vinis, de ipsius vita, studiis aliisque, quae omnia hic omittuntur alio loco reservanda. Hoctantum addimus, quod propius ad rem, de qua his agimus foliis, pertinens judicium Kepleride astrologia exhibet: „Tu“, scribit Zehentmajerus d. 13. Oct. 99., „qui sapientiae studiisincumbis et futuros eventus ex astris prospicis, quaeso, si ' quid in siderum positu animad-vertisti, quod singulare quid regionibus hisce denunciet, mihi et Generoso meo communica.Magnopere desiderat ille ejusmodi speciale prognosticon, inprimis a te, viro docto et hujusartis perito. Ego sane mentem tuam de ejusmodi singularibus jam ante perspectam habeo:nihil videlicet certi in specie praedici posse, aut eventus certos definiri; sed generalem etvalde lubricam esse astrologorum notitiam.“

Similia Keplerus eodem tempore Home lio cuidam, medico, perscripsisse videtur, qui,cum themata nativitatum liberorum suorum ab ipso petiisset, in responsione vitio vertat Kep-lero, „quod adeo insurgat in doctrinam Arabum et procul dubio receptam a primis patribusdoctrinam et fundamenta astrologica, praesertim in domos planetarum.“ „Perlege“, pergit,„libros Theophrasti Paracelsi et invenies diversas a tuo judicio rationes, quibus et per quaemedia astra nobiscum communicent. Nemo nascitur absque peculiari domo, cui praefixa eststella, seu Hylech, quem angelum seu genium aut spiritum nomines saltem.“

Sic exJoannis Ericksen, discipuli quondam Tychonis, astrologiae admodum addicti,literis eadem colligere possumus, scribentis: „Saepe mihi venit in mentem, dum ea quae tein astrologicis disserentem quondam audivi rumino, numne quae veteres de planetarum do-mibus tradiderunt, ad stellarum inerrantium signa potius, quam dodecatemoria signorum cir-culi sint referenda. Averem ex te cognoscere, quibus fundamentis domorum mundi signi-ficata innitantur, cur primae vita, secundae lucrum &c. sint attributa. Quam vellem, quaede directionibus scripseras, perlustrare possem, si ita tibi visum fuerit, Davidi Fabricio eademopera, qui in propinquo hic degit, communicanda.“ (E literis d. Daventriae d. 29. Sept. 1601.)

His tandem subjungimus ea, quae Keplerus per literas egit cum illo, quem dicitEricksen, Davide Fabricio, qui inter omnes, cum quibus conversatus est Keplerus, maximihabuit astrologiam sententiamque de illa mirum in modum Keplero extorsit. Insunt Fabriciiliterae Keplerique responsionum adversaria vel exemplaria per amanuenses Kepleri descripta(quod forte Ursi immodestiae tribuendum. Vide supra p. 234.) volumini X. Mss. Petropolitano-rum. Minus perspicua Fabricii amanuensiumque Kepleri manus seu inscitia horum seu negligentia,difficilem eam saepius fecerunt explicatu. Fabricii scribendi ratio, qua, quidquid in calamumveniret, literis mandabat, Keplerum movit, ut singula, ad quae respondebat, numeris notaret;nos vero ratum habuimus, singulis Fabricii quaestionibus exceptionibusque proxime subjungereKepleri. responsa, ipsius secuti modum Kepleri, quo usus est in „Eclogis Chronicis.“

De Fabricii vita haec nobis innotuere. Natus est anno 1564 Esenae Frisiae orientalis;literis sacris operam dabat, nec non mathematicam astronomiamque colebat. In observatio-nibus stellarum excellebat, omnem industriam et subtilitatem adhibens, acieque visus singu-lari praeditus, ita ut Keplerus eum Tychoni compararet, dicens: „vir talis in astronomicis,penes quem, post exstinctam cum auctore Braheo diligentiam observandi coelestia, omnisstat in observando auctoritas“. (Lib. de Stella nova cap. XII.) Kepleri ingenium maximihabens libentissime audiebat monentem, paratus semper ad officia cum astronomica tum aliaipsi a Keplero mandata perficienda. Scatens autem superstitione astrologiae nimium tribue-bat ; judicio imbecillis in minutis versabatur, graviora non intelligebat Keplerique velocitatemcogitationum et sententiarum varietatem non assecutus est; opinionibus praejudicatis ductusne ausus quidem est discedere a Ptolemaeo aut sequi Copernici de mundo rationem, quam-quam saepissime incitatus a Keplero. Quo tempore familiaritas ipsi cum Keplero intercede-bat, pastoris munere fungebatur Resterhaviae Frisiae orientalis, deinde (t602) Auricae, undebrevi „ob bellum in Frisia gestum migravit Esenam“, ubi „pro tempore principis aulicusconcionator habet liberam in arce mensam“, denique Ostelae (1604) concionatoris fungeba-tur munere.