de rebus astrologicis.
341
Keplerus: Octiduum Paschati adjectum, quia triduo aberrat indexnoster noviluniorum. Nescio quis nos ad regulas rusticas ablegaverit, cumhabeamus astronomiam.
Fabricius: Ego puto, novas stellas, v. c. anni 1572 et hodiernam in cygni pectore,item cometarum corpora, non tunc primum fieri incipere, quoad essentiam, cum se nobisconspicienda praebent, sed in ipso mundi primordio conditas esse, et a ceteris stellis solalucis carentia se distinxisse. Ratio est, quod illis extraordinarie Deus ad aliquid mundo signi-ficandum certis temporibus uti constituerit; Deus vero illis lucem impertit vel immediatevel etiam mediate per motus planetarum, aut aliarum stellarum fixarum accedentium, velcerta Oxeoei eas aspicientium. At quaeritur, cum lumen illarum in prima effusione sit sta-tim maximum, cur non eadem ratione istatim dispareant, sed sensim potius ?
Haec et alia tam audacter abs te quaero, quod sciam, te in imaginationibus maxima-rum rerum prae multis aliis plurimum excellere Opticam et alia, quae hoc anno in lucemdata sunt, quaeso mihi mittas. Vale.
Keplerus: Ego cometas plane naturale quid esse judico, et cummundus omnis anima plenus sit, puto hos quasi secessus materiae munda- ■nae, ubi incrassati fuerint, calefieri ab anima fierique bullas ut omnia, quaeprimo animam concipiunt, quae a fixarum animali facultate (seu loci seufacultatis sit proprium) quiescere, quae a planetarum, moveri. Stellam anni72 dico bullam fuisse, causa hinc subitae lucis indicium, quod successivecolores iridis aemulata est, ut bulla smegmatica. 4 ) De cometis tamen dubito,an intus cavi; refractio enim cogeret radios et sectione facta iterum dissi-paret. Tuae sententiae nihil officit naturales esse; significarent enim uteclipses.
Optica, quatenus optica, absolvi; restat, ut de usu dicam, i. e. ut4. 5. 6. Ptolemaei libros pene totos novis problematis exprimam. Im-pressa non sunt; magna difficultas imprimendi erit.
Vale tandem et me ama, mihique, si per dicteria et morsiunculas tae-dium prolixae scriptionis (paginarum in folio 27) alicubi lenivi, ignosces.Idem tibi licitum esto.
Pragae d. 4. Jul. 1603. T. 0. Amantiss.
J. Keplerus.
Quas literas cum Keplerus Augusto demum mense Esennam transmiserit, epistolaeFabricii interim ad Keplerum datae (28. Jun. 4. Jul. 21. Aug.), sicut etiam posterioresmense Dec. 1603 refertae sunt querelis et monitis, quibus Keplerum ad respondendum im-pellat. „Licet, scribit 4. Jul., ad te praestantissime mathematicorum nostri seculi princepsDomine Keplere, ter quaterve (in literis 28. Junii scribit: sexies) hactenus scripserim, vide-ris tamen omnia vel ex proposito vel aliis impedimentis silentio praeterire. Nisi autem detua humanitate et rescribendi facilitate et promtitudine mihi sat constaret, putarem temeas aversari literas, aut earum legendarum taedio te laborare. Quando vero commodusmihi nunc datur lator, volui ceteris et hasce adjungere literas, ut sic ad respondendum tetandem aliquando permoveam.“ Deinde, 21. Augusti sic pergit: Uranicus ardor deferbuitmultum, praesertim quod oleum Keplerianum nullum amplius lampadi nostrae suppeditetur.Die 22. Dec. (1. Jan. 1604), quasi nondum accepisset Kepleri responsum, scribit: „Nonputo, te liberalitate mea opponendi offensum fuisse. Feci id non cavillandi studio (spectathis ea, quae cum Keplero de Martis motibus egit, referenda ad Comment. Martis) , sed ve-ritatis saltem inquirendae causa.“ Denique, quatriduo post: „Rogo tuam Praestantiam pronostra Uranica amicitia, ut ad quaestiones et nuper et nunc propositas respondere digneris,nec remoram injicias, quod parum fructus tibi ex mea amicitia obtingere possit. Balbutioet rude in mathematicis ingenium libenter agnosco. Voluntas non tam mihi, quam facultaset commoditas hactenus defuit. Nunc meliora spero, quia ad novam conditionem promotussum, quam brevi suscipiam“ (pastoris munus Ostelae).
Tu quotidie in aula versaris, et tuum nomen adeo nostro Domino et aliis praecipuis inea viris notum, ac si hic viveres. Dominus Cancellarius Francus te huc salario regio ad-vocare constituit, ad professionem scholasticam in gymnasio praecipuo obeundam. Utinamfieret et tu induci posses! Ego adeo tuis speculationibus nunc delector, iisque tantum tri-buo, ut me pudeat, scripsisse tibi de meis nugis. Tibi divina gratia ingenium mathemati-