Band 
Volumen primum.
Seite
356
JPEG-Download
 

356

Literae Kepleri aliorumque mutuae

vicinissima tamen Carinthia nil pluviae, squalor, ariditas, ut impedirenturpabula et fruges. Non negarim conjunctionem 1[ 5 aliquid facere ad leni-tudinem, ut et stellam novam et congressus omnium planetarum in /. Atnon per se, sed per facultatem animalem Terrae, quae fuit stimulata. Ne-que ex c/ t) "4 dici potest, cur Germanis lenis fuerit hiems, Italis frigida;sed quaerenda haec ..intus in Terra: quippe </ lj '4 omnibus eadem.

(Ad 6.) An Luna cum parallaxi dirigenda? Quaestio impertinens,cum de longe majoribus disputemus. Dicam tamen sententiam: omnino hocest principium astrologicum, astra, uti videntur, sic censeri a natura facul-tate naturali. Ergo Luna cum parallaxi est locanda in genesi et dirigenda.Videor eandem cum Tychone causam afferre. In mea genesi casus evidensfit, nam per parallaxin Luna corporaliter jungeretur palilitio, si modo perlongitudinem jungeretur.

(Ad 8.) Recte mones, ut Chronica adeam, quae meteora consigna-runt, indeque experientiam hauriam. Faciam id, ubi plus otii habuero. Atnon cum coelo tantum comparabo, sed Terram secum ipsam.

(Ad 9.) Non ad describenda meteora anni 1601 otium superest. Fa-ciat pro me Joannes (Eriksen), ubi redierit, aut Matthias (Seiffardus).Die 10. (20.) Feb. ais eurum ortum post lenitatem; idem hic ad unguem.Vides universalem ventum, qui serenat; qui pluvii, particulares, a vicinissc. montibus.

(Ad 10.) Quae jam supra affirmaveram (p. 352), tu ecce evertis indirigendo latitudinem adhibendam. Ad experientiam provocas. Nego illamadeo subtilem esse posse, ut sufficienter testetur, vel hoc solo nomine, quoddirectiones ajunt applicari ad revolutiones anno vel praecedente vel sequente.Dum vero provocas ad exemplum profectionum, plane te rideo, cum pro-fectio merum sit somnium.

Fabricius sic concludit: Ego in mea genesi directionem © ad plurimum timeo.Scio nempe horribilem esse, nec tua ratio dirigendi nuper scripta animum meum tranquil-lare potest, et semper ejusmodi directio summe periculosa fuit. At Deus efficiet, ne ani-mae, si maxime corpori, noceat. Hisce te tuamque valere jubeo, et rogo amanter, ut proUranica nostra amicitia mihi respondeas. Vale, vale, vale, iterumque et millies vale, etrem astronomicam urge, Martemque debella, ut omnes cognoscant artem tuam superareMartem hactenus invictum. Raptim Ostelae, Frisiae vico, d. 10. (20.) Feb. 1605.

Keplerus: O te miserum et infelicem! Qui tot jam meis instructio-nibus nondum liberari potes a metu directionis, quin et orandum tibi putas,ne animae noceat. Benefaciat Deus tuae animae, ceterum ut impediat di-rectionem, ne illi noceat, nihil est necesse.

Albertus, Austriae Archidux, natus est oriente 22° y*, ® in 0 0 /in § 1), Luna in 11 0 ft. Philippus III. Hispaniae rex, anno 78. 14. Apr.mane h. 2. 20' meridiei ut Maginus perscripsit ad Tengnaglium. Accidentiaprivata ignoro, publica ex monumentis publicis ipse corrige.

Fabricius (d. 2. [12.] Apr.): Scripsit ad me Jo. Eriksen, se rationem et causas di-rectionum et profectionum invenisse. Promisit suas cogitationes ad me mittere, sed hactenusnon fecit. Quaeso, tu adoleas, cum sciam, tibi nota esse illius omnia.

Keplerus: Occasione mearum cogitationum de causis directionumJoannes ipse quoque exstimulatus fuit, tandemque evQTjxa exclamavit. Egovero ipsi monstravi, eadem ipsum cogitare mecum. Igitur rem totam ad serevocavit, affirmans, se nondum recte explicasse sua animi sensa, delibera-turum ulterius, quomodo explicandum sit hoc suum inventum. Ita negotiumhoc inter nos quievit. 7 ) Chartas meas a D. Schelio acceptas de directioni-bus mihi remitte, ut ipse per literas mihi es pollicitus te facturum. Quas