Band 
Volumen primum.
Seite
364
JPEG-Download
 

364

Literae Kepleri aliorumque mutuae

astrologica disquirenda, ulterius progressus, in literis d. d. 25. Mart. 1611 „amice Keplerumrogat, ut experiatur, num 9 horas astrologicas sibi possit enodare-“ Quibus cum Keplerusnon statim responderet, ad easdem redit quaestiones in literis d. d. 18. Maji, et paulo post(6. Julii) haec prioribus superaddit Vickenius: proprium hunc tabellarium amandare volui(Pragam Guelferbyto) amicissime rogans, ut mihi tam novem horas, quam tabulasCornelii Agrippae pro inquirendo genio explicare velis.

Keplerus respondit:

Nob. et Clar. Vir. Cum sub finem mensis Maji Lincium exspatiatusessem, literis amanuensis mihi eo significatum est, binas tuas epistolasapertas una cum libro in meas aedes delatas, eas; die 23. Junii reversus,inveni. Paulo post advenit nuncius, responsum meum exigens, cui hic ad-jectam schedam scripsi (scheda haec deest), quia respondere non vacabat.Interim a die mei reditus coepit aegrotare uxor mea, quae 3. Julii deces-sit, et 5. ejusdem sepulta est. Ex eo occupor cura liberorum, consigna-tione bonorum, et divisione haereditatis inter ejus haeredes, meos pueros etprivignam: intestata enim decessit, nihil mihi relicto. Non valde igituropportune superveniunt tuae monitoriae. Respondebo tamen aliqua, et prae-mittam duas quaestiones de novem horis et genio.

Scito igitur, me fundamenta utriusque rei ad unguem tenere; tantumvero abest, ut ea tibi aperiam, ut per horae spatium nihil aliud egerim,nisi cogitarim, quibus tibi verbis idoneis meam animi indignationemsatis explicem, qui hactenus astronomica rogans, aut certe astrolo-gica svtexra, jam plane ad tenebricosa ista, ne quid dicam gra-vius, amicitia nostra statueris abuti. Hoc igitur tibi pro certo ha-beto, de novem horis ne gry quidem me posthac seu scripto seu oretenusresponsurum, non si centum florenis, quos mihi meditareris mittere, me ipsumsilentio privarem, aut si etiam in universum renunciandum esset amicitiaenostrae. Nam cui bono scriberem, cum certissimum haberem, te non cre-diturum, quicquid de genuinis et ipsissimis rei fundamentis essem scripturus.Valeas igitur cum hac quaestione semel pro semper in solidum. Altera,de genio, suum sequitur ordinem, vidique talem genesin Caesaris confectama Pistorio. At mihi videor famam astronomi et philosophi imminuturus, sitentem imitari exemplum. Vale igitur et cum ista, et me missum facito.Res tuas tibi habeto : remitto enim et illam tabulam, et hunc Agrippae librumceteroquin multa eruditione refertum.

Nunc ad alias quaestiones :

1) Protestatus sum (in literis deperditis, d. Pragae d. 17. Mart.), directio-nem planetarum ceterorum pugnare cum fundamentis mei modi dirigendi;addidi tamen, si quis vellet et ceteros dirigere, quomodo tum esset pro-cedendum. Hunc tu processum rectissime percepisti, sed inutiliter; abundestamen tuo sensu super usu.

2) Mülle 1'US (tum temporis mathematicus electoris Brandenburgici, prius Tychonisdomesticus, anno 1608 in schola, quam elector in „Valle Joachimica nova“ condidit, pro-fessorem mathematicum egit, simulque „architecti et tribuni aerarii munere“ fungebatur in confi-cienda fossa ad conuectenda flumina Havilam et Oderam) memoria lapsus est; nunquamusus sum decili (36°), nec semiquadrato (45°), sed biquintili (147°) et sesqui-quadrato seu sesquadro (135°) tunc usus sum, cum nobiscum esset Müllerus.Jam vero omitto sesquadrum ob causas sequentes: Experientia testatur, semi-sexto (30°) magnam vim inesse, contra sesquadro non notabilem. Rationes veroharmonicae locant secundo loco post evidentes decilem (36°) et tridecilem(108°), de quibus experientia plane nihil hactenus constituit. Tertio demumloco sunt semiquadrus (45°) et sesquadrus (135°). Puto igitur operari