Band 
Volumen primum.
Seite
414
JPEG-Download
 

414

Literae Kepleri

in ©, et a s£s; in oppositis rationibus defectus vel excessus compensa-tur, ut ita evanescat anomalia in fc, in ~~f, =£; sit maxima.

Quomodo vero haec hypothesis cum Copernico concilietur, non solumbrevibus verbis explicari nequit (quod in meo prognostico dixi), sed nequebrevi tempore. Oportet enim omnia probe excutere. Nam neque ipse dummihi satisfacio. Dicam autem speculationis meae fundamentum. In g ver-sante Terra videtur ® in estque ibi ejus apogaeum, in opposito peri-gaeum. Cum ergo secundum Copernicum motus omnis et virtus omnis mo-toria ex Sole ceu centro sive corde in circumpositos orbes ingeratur, di-mensis ad propinquitatem modulis, ambiat vero Terram orbis Lunamvehens: ergo is unä cum Terra hieme prope Solem accedit, et in fortioremvirtutem motoriam ingreditur, aestate in imbecilliorem, cum a Sole lon-gissime discedit. Hic jam fingenda est quaedam virtutum motoriarum con-trarietas, qualem Aristoteles primum mobile inter et secunda confinxit.Nam Luna propria virtute vehitur, non ut sex ceteri, virtute Solis com-muni. Nam hi Solem circumambulant, Luna Terram, cum ad Solem tendit,viam ceteris plane contrariam conficit. Quare probabile est, impediri illama virtute Solari, magis a fortiori, minus ab imbecilliori. Hieme igitur, cumpropinqua Soli est, multum impeditur, et fit tarda, aestate liberior in majorispatio celerior evadit. Quodque de hac anomalia dico, quae jam modosese prodit, id multo magis etiam verisimile redditur per alteram anoma-liam, quam efficit Ptolemaeo eccentricus, Copernico secundum epicyclium.Cur enim adeo stricte Solem illa observaret, nisi Sol ipse illam efficeret?Et quamvis pluribus verbis demonstrare possem, utriusque harum dvo.ifia-focov eandem eodem modo causam esse, tamen quia, ut dixi, nec ipse qui-dem penitus acquiesco: non opus esse censeo pluribus agere. Cum itaquehoc praecipue videretur absurdum, dicere, quod motus Lunae a virtute So-lis impediatur, cum videatur potius juvari et promoveri debere, quodcunquetandem centrum habeat: coepi etiam de alia causa cogitare: nempe utrumipsa mensura motuum secundorum, hoc est, motus ipse primi mobilis (seuin Copernico globi Terrestris diurnus motus) in causa sit. Id ita fieripotest, si rursum ut antea quatuor horis (aequalibus) spatium aestivum(antea erat mensis hibernus) hiberno longius et tardius sit. Hic enimglobus Terrae remotus a Sole in apogaeo tarde volveretur, quasi a tenuiorivirtute, plane ut in meo opusculo tres superiores in suis epicycliis, in peri-gaeo et virtute fortiori celerius incederet. Hoc modo a ® ad dies 90circiter, tardiores nonaginta aequalibus, circiter 2 horarum spatio metiren-tur majorem Lunae motum, quam reliqui a ad veloces ejusdem nu-meri. Cetera similiter intelligantur. Utra ratio valitura sit, et qui placeatutraque, ab Ex. T. judicium exspecto. Fateor quidem, si vere variaretmensura motus, quam omnes aequalissimam ponunt et philosophi et astro-nomi, ex eo non Lunae saltem sed ceterorum etiam planetarum motus in-aequales apparituros. Sed in Luna duabus horis unus gradus conficitur, inSole 5 scrupula, quae a principio Arietis numerata declinationem pariuntnon majorem 2 scrupulis, et quid tum, si dicamus in constitutione aequi-noctiorum ab observatoribus erratum esse hactenus ad 2 horas et esse10 scrupulis majorem semicirculum aestivum, quam putatus sit hactenus?Haec enim tanta non sunt, ut ab instrumentorum subtilitate coargui pos-sint. In Venere et Mercurio pauxillo major fiet differentia 5 scrupulis, sed