Band 
Volumen primum.
Seite
416
JPEG-Download
 

416

Literae Kepleri de Calendario in annum MDXCIX.

congruit, sive © ipsius dissono cursu et coeli aliqua ratione mutato, sive universa Tellure ali-quid a centro suo dimota, ut deprehendi et in aliis locis accipio.“ — (Kepl.: Hic rectissimeTyclio responderit, ampliari interdum orbem © , sed non indicat tempus periodi. Mihi itaquenon liquet.)

Facile admittam, Plinio et aliis visum esse, obelisco non amplius designari tempora car-dinalia, cum ipse Plinius, Columella, Eudoxus et Chaldaei perhibeant credidisse, © d. 18. Mart.Arietem ingredi, et in octava Arietis parte d. 25. Mart. aequinoctium efficere. Id procul dubioobeliscus non ostendit, uti quoque falsum esse non dubito, sed sane nondum investigare potui,quaenam causa moverit veteres, ut © ingressum in "f d. 18. Mart. et in octava ejus parteaequinoctium statuerent, cum Ptolemaeus Aristarchum secutus aequinoctium in prima parteT constituat, et teste Manilio aliqui in decima parte id signaverint. — (Kepl.: Causam Sca-liger hanc tradit, quia tqoticu circa 8. a solstitio diem incipiunt animadverti. Nam solstitiumest quies durans 14 dies ante retro, t Qonrj est motus et sensibilis motus. Igitur ad analogiamsolstitiorum accommodarunt et aequinoctia.)