Notae Editoris.
661
tempore opportuno accepimus. Trium loco ego solus (atque utinam non solus) respondeo.Et primum quidem dar. nostri D. Bemeggeri nomine , qui haec tibi per me rescribi vult:ipse enim gravissimo capitis affectu (proh dolor !) implicitus non potest. Deus sua gratia
pristino eum robori restituere, ut coepit, pergat.D. Gringalletus salutem et officia
sua promtissima tibi per me nunciari petiit, seque ea conditione, quam ipsi obtulisti, maximeesse contentum dicit et ad nostrum Pascha Deo volente Lincium se conferet. Habebis ho-minem ut spero diligentem et doctum negotioque tuo, in quo versaris, non inutilem. . . .
. . . Hoc doleo, me exemplar tui Prognostici non habere. Nam, quod scribis sufficerenobis istud, quod misisti, non sufficit: non enim satis est mihi semel tua legisse, sed saepiusrelegisse, et identidem ea tanquam imaginem tuam inspexisse. Quare huic tabellario nostro,si voles, exemplar mihi reddendum probe convolutum tradere poteris; a me, ubi attulerit,mercedem accipiet. — Argentinae Calendarii tui exemplaria procul dubio multa possentvendi , si adessent, et nostros bibliopolas proxime futuris Eraukofurtensibus nundinis , cumnacti fuerint, coemturos scio et duplicato pretio hic vendituros; is eorum mos , ut omniatua scripta cariora praetendant, eo, quod ipse propriis pleraque sumtibus excudi cures.(E literis d. III. Non. Mart. 1617).
Eandem quam supra Bemeggero refert causam, cur Calendaria conscribere denuoinceperit, perscripsit Keplerus J. II. Wackherio, imperatoris Matthiae a consiliis. Dtprimum, inquit, Praga domum redii (mense Maji 1617), ad Tabularum et Epheme-ridum opus redii, utque sumtus ad Ephemerides duorum, annorum expedirem , vileCalendarium cum Prognostico scripsi, quod paulo admodum honestius est, quammendicare: nisi quod sic_ honori Caesaris parcitum, qui me in solidum desprit, utper ipsius mandata cameralia, quantumvis crebra et recentia, mihi fame perireliceat. —
Calendarium, quod priores exhibent paginae, ad annos 1618 et 1619 diversis confectumesse temporibus, supra diximus, idemque probat ipse adspectus. Quo vero tempore sin-gulae conscriptae sint partes, utrum forte Calendarium ad annum 1618 seorsim ediderit,posteaque illud adjunxerit illi ad annum 1619 non plane constat. Sequentes Gringalletiliterae, pridie Cal. Nov. 1617 ad Keplerum datae, priorem confirmare videntur sententiam.
Clariss. et Excell. Vir. Dubii quidem sumus, quomodo literas ad te certo dare pos-simus, cum fixam non habeas alicubi statipnem, nec sciamus, ad quem eas Canstadium mit-tere vel commendare queamus. (Keplerus initio mensis Octobris RatisBonam ad generumprofectas, inde transgressus est in Württembergiam , ubi usque ad Decembrem versabatur).Consilium itaque iniimus, ut Canstadium quidem per celeres mittantur, inde Tubingam adD. Maestlinum vel D. Besoldum. ... .
. . . Tertio a discessu tuo die tradidi typographo 60 duodenas Calendariorum, 40 ligatorum,partim rescissorum, partim integrorum, et 20 non ligatorum. Supersunt nobis adhuc aliquotduodenae ligatorum, et sesqniduodena plus minus non compactorum. Propter chartae de-fectum non pergimus: habui tamen jam probam , vel formam unam, quae jacet usque adchartae adventum. Si scivissem tibi non fuisse ingratum, Styram me contulissem procurandaechartae causa, quae si cito non mittatur, vereor, ut, ubi redieris, nihil inceptum futurum sit.Quod Augusta mittere deliberes, id fortasse supervacaneum erit, cum interea possit Styra ad-vehi. Nemo praeterea vel Calendaria vel Ephemerides petiit. —
Annis proxime sequentibus (1620 — 23) nulla scripsit Keplerus Calendaria, quod testan-tur haec ipsius verba: Cum 24. Jul. 1620. Batavus occupasset Lincium, ipsa (materKepleri) 5. Augusti post in custodiam data et plane ad torturam postulata. Nihilerat potius, quam ut a 70 milliaribus accurrerem. . . . Laboratum hac in re usquein 4. Nov. anni 1621, cum solenni judicio mater fuit a tortura petita absolutaeque custodia emissa, a quo ipso vestigio ego Lincium recurri. Jamque et de in-juria et de sumtibus agebatur in adversariam, cum ecce 13. Apr. 1622. Deusfinem vitae matris et litis fecit, aetatis anno 75. At hic per meam absentiamspargebatur, me propter temeritatem Nagelianae similem iram meruisse Caesaris,cumque effugerim (paucissimis enim causam abitus mei credideram) magnam a Cae-sare summam constitutam in caput meum, quin etiam flammis tradita exemplariaCalendarii omnia, quod tunc fieri non potuit, cum nulla scripserim.Post factum est, superiori Decembri in Styria, nullum ob prognosticum, sed quiade praecellentia contendunt provinciae, quarum in titulo fit mentio, cum ego Supr-Anisanam, cui servio, praeposuissem. Hic privati aliqui, antequam res ad corpusOrdinum delata, praejudicium hoc insigni et solenni actu abolendum statuerunt