Band 
Volumen primum.
Seite
665
JPEG-Download
 

Notae Editoris.

665

memoriam anno 1594. erecta in loco, ubi parentes Joannis Chastellii, qui regem Gallorumcultro venenato interimere ex Jesuitarum nefaria suggestione contenderat, habitarant, inprincipio hujus anni evertitur.“ (ibid.)

Quod res attinet Belgicas constat, annis 1605. et 1606. Spinolam, Hispanorum du-cem, capta Ostenda (20. Sept. 1604) complures expugnasse civitates ad Rhenum ejusqueostia sitas, virumque illum ingenio praestantem res Hispanorum in Belgia in melius vertisse.

In Anglia rex Jacobus I. anno 1604. „Jesuitas et alios Rom. Cath. religionis sa-cerdotes Anglia excedere jubet ante d. 19. Martii; contra vero Jesuitae, olim ex Galliaexpulsi, intercessione Pontificis recipiuntur, sed in II tantum urbibus.“ 1606 „rex magnaeBrit. Ecclesias Scotiae Anglicanis in ritibus conformes facit, iisque similiter episcopos, resis-tentibus frustra Scoticis theologis, praeficit. Refractarios enim nonnullos in exilium mittit,nonnullos mulctat. Londini Percius Anglus illustris cum aliis sex cellulam sub aede , ubicomitia habenda essent, pulvere tormentario repleverat, ut omnes principes regni cum regesimul in conventu in aerem disjicerentur. Conscius fuerat H. Garnetus Jesuita, ideo is cap-tus d. 28. Martii supplicium luit. Rex Jacobus Jesuitas, monachos et Rom. Cath. religionisministros omnes sub capitalis supplicii poena toto regno ante 1. Aug. excedere jubet.“(1. c. p. 870. 880).

30) p. 521. Keplerus sententiam suam de cometarum natura pluribus explicat in libro„De Cometis“ (1619), ibique tenet falsam de motu cometarum rectilineo sententiam. Quaep. 520 affert de cometa bipartito, referenda sunt ad'cometam anni 372. a. Ch., quemEphorus, historicus Graecus, narrat in duas partes dissiluisse, quae diversis mundi plagisevanuerint.

31) p. 522. Liber hic inscriptus est: Theoria nova coelestium meteoron , in qua explurium cometarum phaenomenis quaedam afferuntur de circulis, super quibus cometa anni1577. novo motu et regularissimo ad superioribus annis conspectam stellam , tanquam adCynosuram progressus, harmoniam singularem undique ad mundi cardines habuit, maximevero medium Europae et exacte Germaniae horizontem respexit. Authore Hei. Riislin, me-dico Tabernis Alsatiae. Argent. 1578. —

Haec autem in „Discursu“ e literis ad Maestlinum datis affert Röslinus: „Postquamigitur 12. Decembris die Cometa cum sexta Ophiuchi stella et cum octava triangulum con-stituisset scalenum, cujus latus brevius subtendebatur a 6. stella ad cometam, longius a co-meta ad octavani, mediocre stellae occupabant a manu videlicet sinistra ad anconem Ser-pentarii ejusdem brachii, observavi 16. Decembris die ante Solis ortum cometam cum prae-dictis stellis adhuc triangulum efficere, in quo tamen latus ab ancone ad cometam longiusfuit quam 12. die, ita ut jam infra aequinoctialem circulum cometam constitisse necessefuerit circa 4. Sagittarii gradum; caudam projiciebat versus anconem sinistrum Ophiuchi di-recte a Sole, quod linea arguebat ducta a quarto Capricorni gradu (in quo tum Sol erat)ad praedictam stellam sextam Serpentarii; 28. die Decemb. vidi obscuratu maculam suprastellam in sinistro genu Serpentarii, magis tamen in Sagittarium vergentem circa 5. illiussigni gradum. Hunc cum propter obscuritatem cometam esse primo dubitarem: mox tamenillum cauda prodebat, quae nonnihil adhuc deprehendebatur, magis tamen quam anteadiffusa, deinde quod posterioribus diebus eo in loco non amplius conspectus fuerit cometa.Nam statim sequenti die visus mihi sum eandem maculam videre, sed aliquantulum inferius.Die 11. Januarii anni 1581. vidi aliquid instar stellae nebulosae per quatuor gradus infragenu sinistrum Serpentarii positum adhuc ulterius tendere in signum Sagittarii ad 6. gradumusque: ut si Cometa fuit, necesse sit illum a statione quasi altera jam directum esse factum.Sequentibus diebus propter aeris obscuritatem ab omnibus observationibus excludebar: Quam-vis judicem, illum mox disparuisse et evanuisse <fcc.

Das hab ich an Herm ( Moestlinum dazumal geschrieben vnd hiemit Kepplerum vber-zeugen wollen; dem Zeugen geb Gott ein langes leben. Vnd erfindet sich das der Cometnicht an diesem ort verschwunden, wie er sagt, sonder er hat sich abwertz der Eclipticazugethon an das ort, da vber 24 Jahr die Planeten hernach in anno 1604. haben sollen Zu-sammenkommen.

32) p. 526. Paulus Sutorius „Noribergensis ecclesiae minister, qui anno 1597.genituras Rudolphi nostri et Archiducis Maximiliani una cum Tureae Mahumetis paucis pa-gellis publicavit.“ (Ex literis Ans. Hagenloji, divini verbi magistri Ratisbonae).

33) p. 528. Roeslini verba haec sunt: Weil aber oben erwiesen, das es nicht meineconnexiones vnd argumentationes seind, sonder Keppleri selber, der so leichtgleubig ist, lep-pisch daher kompt vnd vbe] zusammen reimbt, so bleibt das inconnexum, stultum vnd cre-dulum auff ihme ersitzen vnd were zu wünschen , das er im Tractat vom Geburtstag unsersHerrn Christi bey obermelten Epithetis geblieben wäre und nicht falsum auch begangenbette <fec. — Quem dicit Roeslinus paulo infra (p. 529) Laurentium Suslygam , Polonum,