Band 
Volumen VIII. Pars I.
Seite
68
JPEG-Download
 

68

Joannis Kepleri

cinuro exacta rotunditate 124 ), quod funiculorum aequalitate a centrali palo ex-tensorum consequuntur' 25 ). Hoc pacto fit, ut non fossa tantum profunde ad-modum sit depressa, sed etiam centrum oppidi veluti umbilicus ventris ex-tumescentis in speciem lacunae dehiscens spectetur' 26 ), toto circum ambitu peracervationem materiae ex fossa egestae elato in altum 2 ). Nam a fossa adcentrum usque nimia esset intervalli prolixitas ad materiam egerendam 28 ). Inhanc igitur fossam colligitur uliginosi campi humor 29 ), siccaturque quicquidest spatii introrsum a Cossa 30 ), fitque fossa, cum aquis exundat, navigabilis "),cum exaruit, terrestri itinere permeabilis 3 ' 2 ). Quacunque igitur ingruit illisviolentia Solis, versus illam circularis fossae partem sese recipiunt sub um-bram valli exterioris 35 ), qui in centro spatii sunt 31 ), et qui ultra centrum inparte fossae a Sole aversae, sub umbram interioris 3S ). Atque sic per dies 15,quibus continuis a Sole torretur locus, umbram secuti proprio vocabulo jreQi-nazavmr, aestum tolerantes 86 ). Haec problematis in morem tibi proposita sunto,membratim comprobanda ex ipsis apparentiis perspicillo detectis 3r ), si eae peraxiomata optica, physica, metaphysica ad collectiones istas accommodentur 38 ).Sed haec ludicra sunt etc.

Notae ad hanc appendicem.

1. Propositio quaedam est et summa sequentium thesium: quas quia num. 37promisi me demonstrare velle ex apparentiis, num. 38 per axiomata optica, physica,metaphysica accomodatis, id his in notis effectum dabo.

I. Apparentia. In superficie Lunae, cum censetur exacte 8ixoto,uo;, partes lucidaeprocurrunt seu continuantur ultra sectionis rectam lineam per partes maculosas duc-tam, et insinuant se in alteram Lunae partem umbrosam.

II. Si ad hanc apparentiam applices axiomata indubitata, quod radii Solis sintrectilinei, quod Luna sit corpus globosum, quod sectio illa Lunae sit nihil aliud, quamterminus illuminationis ex Sole, in quo extremi Solis radii Lunam contingunt, sic utpars Lunae citerior illuminata inclinetur versus Solem, pars ulterior umbrosa et nonilluminata oh convexitatem inclinetur a Sole, et quod propterea, dato globo aequabiliet perfecto, debeat omnino sectio esse perfecta Irnea recta in quadra, aut perfectaelliptica ante et post quadram: sequetur omnino, ut ubi sectio non est perfecta linearecta, sed velut intercisa dentibus lucidis in partem umbrosam insertis, ibi nec globusLunae pprfecte sit sphaericus, utque dentes illi lucidi sint partes exstantes suprasuperficiem partium maculosarum, sive ut partes maculosae respectu vicinarum luci-darum sint depressae, sic ut iidem radii Solis, qui partes maculosas ultra sectionemcontingere amplius nequeunt (impediti quippe ab earum convexitate), contingant adhucpartes illas seu dentes lucidos, tanquam a centro globi Lunae elevatiores, nec con-vexitate sua jam abnuant a Sole (sic enim sectio etiam per illos recto tramite trans-iret) , sed ut eorum procursuum altitudo augeatur versus semissem Lunae umbrosumprogrediendo.

III. Apparentia. Linea sectionis, per partes lucidas traducta, asperatur in spe-ciem serrae aut fracturae asseris transversae.

IV. Ergo qua parte Luna est pure lucida, particulae aliquae versus sectionemassurgunt in altum, proximae versus eandem sectionem sunt declives, alternis. Ilaecvero definitio est asperitatis. Partes igitur in superficie Lunae, quae lucent purolumine, vere sunt asperae.