96
Plutarchus de Facie
dura adhuc in (fervore summo inque) motu evaporationis aer versatur, ob levi-tatem effugit coagulationem et condensationem istam. Nisi forte, per Jovem,hoc dicamus, quod sicut Pallas Achilli, cum is cibos non admitteret, nectarisaliquid et ambrosiae instillaverit, sic Lunam, quae Pallas est et dicitur, alereviros illos, emittentem illis quotidianam ambrosiam, quomodo Pherecydes,vetus ille, censuit, Deos ipsos victitare. Nam radicem illam indicam ™), quamscribit Megasthenes eos, qui sine cibo et potu degunt adeoque ore carent,prunis assare et suffire, ut ejus nidore pascantur, hanc, inquam, quomodo quisibi nasci dixerit, cum Luna non irrigetur?
Haec cum Theon dixisset, Ego, (scite) sane et omnino optime ludibundosermoni supercilia (accommodasti, propter) quae fiducia nobis oritur ad respon-dendum; quippe quibus poena neque acerba admodum neque severa sit ex-spectanda. Re vera enim ab iis, qui vehementi persuasione hujusmodi rerumsunt occupati, nihil differunt ii, qui vehementer eis succensent fidemque earumconvellunt, nequaquam vero modeste de possibilitate et contingentia dispicerevolunt t0 ). Igitur statim initio non est necessarium, si nulli homines habi-tant in Luna, ut ea propterea frustra sit facta nullumque ad usum. Etenimne haec quidem nostra Terra toto colitur ambitu habitaturve, sed parvulaejus portio tanquam promontoriis aut peninsulis quibusdam ex profundo ex-stantibus foecundatur animantum et plantarum proventu. Reliquae ejus partesvel desertae sunt et steriles rigore vel aestu, vel mersae magno mari eaequequam plurimae. Tu vero, cum Aristarchum semper et ames et mireris, curnon auscultas Crateti, cum legis:
Oceanus, qui terrigenis mortalibus ortum
Coelitibusque dedit, Telluris plurima mersit.
At immane quantum abest, ut haec frustra sint facta. Mare enim vaporesexspirat mites, sic ventorum omnium gratissimos aestate ferventissima nivesin terra non habitabili paulatim liquescentes exhalant et diffundunt, dieiquenoctisque Terra accuratus in medio custos constitit et artifex secundum Plato-nem. Nihil igitur impedit quo minus etiam Luna animalibus quidem vacuasit, at praebeat se reflexionibus luminis circum se fusi et confluxui radiorumsideralium in se ipsa commixtionique, aut juvet excoctionem exhalationum eTerra, Solique (cujus partes in hac excoctione praecipuae), quod de iis est naturaeadmodum fervidae et contumacis, remittat. Atque hic plusculum etiam famaevetustae indulgebimus dicemusque, Lunam Dianam fuisse habitam, utpote vir-ginem sterilem quidem, at diversis aliis modis auxiliatricem et benignam 81 ).
Deinde, o perchare Theon, nihil est ex omnibus, quae abs te dicta sunt,quod demonstret, impossibilem esse Lunae habitationem. Quippe haec primumconversio Lunae, multum lenitatis et tranquillitatis habens, mitigat et com-planat aerem praestolaturque eum, dum et ipse simul circumducatur, ut metuilocus penes nos non sit, ne qui ibi vitam degerunt inde excidant aut a domi-cilio suo aberrent. Deinde ipsa neque (incertis vagatur motibus) et ista mo-tuum ejus varietas oberratioque non ex aliqua inaequalitate vel perturbationeest, sed admirabilem in illis ordinem et successionem demonstrant astronomi 82 ),circumferentes illam circulis quibusdam, qui per circulos alios volvuntur 83 ),alii penitus immobilem, alii tranquillissime et aequabilissime celeritate sempereadem in contrarium nitentem. Nam istae circulorum in alios insertiones etcircumductiones habitudinesque inter se mutuo et ad nos has ipsas altitudineset humilitates, quae nobis apparent, latitudinumque permutationes una cumcircumitionibus ejus secundum longitudinem, artificiosissime exprimunt 84 ). Et