98
Plutarchus de Facie
est, humectat et refrigerat ad se delatum secumque confusura 9a ). Ita et illi er-rant, qui Lunam ignitura et torridum corpus esse existimant, et qui animalibushujus globi rerum earundcra copiam adesse postulant ad ortum, alimentationem etvictum, quae nostris hisce animalibus suppetunt, ii videntur mihi inexperti essevarietatis in naturalibus, ut in qua plura discrimina et plus inaequalitatis vi-dere est animalium inter se ipsa, quam inter haec et inanima. Et ut remit-tam illi homines ore carentes odoreque viventes, si non (placet, etsi, qui haecnarrant, vera afferre Pharnaci vel alii ex collocutoribus) non videntur; Am-monis vero facultatem nobis ipse enarret 93 ). Allusit vero Hesiodus sic canens:Non quanta asphodelus vel malvae commoda praestant; Epimenides verorebus ipsis conspicienda dedit, docens, naturam calefactione plane parva fovereet continere animal, ut si id vel ad olivae proceritatem excrescere debeat,nulla porro alimentatione indigeat. At qui super Luna habitant, si qui sunt,eos corporibus tenuibus esse probabile est, et quae facili victu, prout is ob-tigit, contenta sint 94 ). Nara ipsam Lunam, adeoque et Solem, igneum illudanimal et tam multis partibus Terra majus, ajunt humoribus terrestribus ali,denique et cetera sidera infinita numero. Adeo parca et frugalia in victu ne-cessario animalia superiorem locum inhabitare existimant 9 '’).
Verum neque ista nos consideramus, neque quod ipsis alia et regio etnatura et temperamentum conveniant. Igitur non secus ac si ad mare nobisnon pateret accessus neque ejus degustandi esset copia, tantum eminus ejuscontemplationem usurparemus, solo vero auditu disceremus, aquam ejus esseamaram, non potabilem et salsam, affirmaret vero nobis quispiam, quod ani-malia educet multa et grandia et formis varia in profundo, ut ita plenum sitbestiis aqua utentibus in vicem nostri aeris, hic fabulis nobis similia narrarevideretur et monstris: idem videtur nobis accidere et nos horum personamagere, dum increduli sumus circa Lunam, in ea habitare aliquos homines.Atqui opinor, illos multo magis mirari Terram, dum intuentur illam, tanquamfaecem et lutum universi, ex humore et nebulis et nubibus vix apparentem,regionem depressam, luce et motu carentem, si illa alat animalia, quae motu,respiratione et calore sint praedita, et sicubi illis contingat audire Home-rica ista,
Terribilem, pedore gravem, quam odere vel ipsi
Divi — — — Et
Tantum infra Styga, quam supra terram eminet aether,haec profecto dicent de Terra ista nostra intelligenda; nam huc penes nosinfernum esse repositum et tartarum, unam vero solam esse Terram, Lunamdictam, quae aequaliter absit illinc quidem a corporibus superioribus, hincvero ab inferioribus.
Vix ego finieram, cura Sylla me excipiens et ad Lampriam exorientemconversus, cohibe te, inquit, o Lampria, et valvas sermonis occlude, ne im-prudens fabulam tanquam navim in Tellurem expellas nobisque conturbes co-moediam, quae jam aliam habet scenam et dispositionem. Ego enim jam dein-ceps actor sum, prius autem dramatis auctorem ut poetam vobis introducam(nisi quid vetet) cum Homero sic exordientem: Ogygia hinc longe mediojacet insula Ponto, quinque dierum navigatione distans a Britannia versusoccidentem 96 ), tres aliae aequalibus intervallis et ab hac et inter se remotaespectant plurimum ad occasum aestivum, in quarum una Saturnum a Joveconclusum fuisse fabulantur barbari, hoc vero, quippe filio, custode illum utiet insularum illarum et maris, quod Saturnium nominant, ipsum ibi in locis