Band 
Volumen VIII. Pars I.
Seite
137
JPEG-Download
 

Solemnia.

137

Grassantis excepisset ictum,Impavidusque animam dedisset.Macte hac adeptae laudis adorea.Perge et parentem filius haud sineObliviosae stagna LethesPerpetua rapuisse nocte.

Anno 1592 Tnbingae prodiit.- Oratio de vita et morte clarissimi viri M. SamuelisHeil an di, Basiliensis, Ethices in Academia Tubingensi Professoris et Ducalis ibidemStipendii Magistri Domus ad annos 36 vigilantissimi, habita a M. Erbardo Cellio,Poet. et histor. ibidem Professore.

Huic orationi subjunctus est

Dialogismus

de funere ejusdem M. S. Heilandi etc.

Quae pompa? Exequiae. Quod habet Libitina cadaver?

Heilandi. Quaenam protulit ora virum?

Urbs Basilea. Animi quae sunt exempla? Boozus,

Davides, Samuel; Ingenii? Salomo.

Quae fortuna? Minor meritis, sat splendida famae.

Quid tenuit juvenis? Nil. Capularis? OpesMagnificas. Quae vita seni? Morbosa, sed insons.

Quae puero ? Extorris mentis amore sacri.

Quanta? Duci brevis, atque scholae domuique bonisque:

Aequa Dei placito et syderis, aequa suisOptatis: morbo longa ingentique doloriAtque animi moesto coelitis exilio.

Ut periit? Placide. Qua mortis imagine? MorboDifficili, et victi debilitate seni.

Mens ubi destituit cassum spiramine corpus?

Inter, qui longum sese aluere, libros.

Quonam abit? In patriam sperataque limina coeli.

Qui comes? Angelici, bajula turba, chori.

Quid corpus? Requiescet humo. Quando ergo resurget?

Cum rogus orbis erit. Quale ? Perenne, sacrum.

Zairra cpiXovv xaXot, nir-dovv ttaxoi, anvoov afiopto,

01 fi'tv «ytoTodbTtjv, rqißarov oi Se /Jixrjg.

Perpetuae gratitudinis ergo a M. Joh. Keplero,Theol. Studioso, Discipulo.