In Obitum D. Tychonis Brahe.
139
Non secus astrorum tot jam quaesita per annosNotitia et celeris mobile mentis opus.
Quod visum Uranie fertur mirata sub astris,Exemplo sensus obstupefacta sui;
Heu mihi non potuit motu superesse cerebri,
Nec nisi praegressis sensibus ire comes!Scilicet ipsa etiam quondam pulchra astra peribunt,Et res instabiles fluxa sigilla decent.
Scilicet exiguum est et vasto ex aequore guttaQuidquid Sideriae de ratione tenes.
Utque bibit floris lux irradiata colorem,
Ipsa sibi nullus de Phaetonte color,
Non aliter, viles sensu monstrante figuras,
Mens hominis, crasso corpore mersa, videt.
Aut tenue, aut nihil est species aut proxima vero,Aut pars in promptu est, pars adoperta latet,Divinos puro donec de fonte liquores
Corporis e vinclis morte soluta capit.
Non igitur miser est, lacrymis non aptus acerbis,Solatur Domini quem modo blanda manus,Oblitum levium, capiat quo maxima rerum,
Jam vacuum curis, improba vita, tuis.
Non poteras, lethum, pulchram praevertere palmam,Arte triumphata sideribusque venis.
Non poteras penitus doctrinam extinguere mentis,Quam spargit toto plurimus orbe liber,
Audiit hinc vivus magnas paeana per urbes,Posteritas omnis quem bene grata canet.Gratulor hanc merito sortem, sed causa dolorisNon levis a nostra nunc mihi parte venit.
Non mea tam longae jungam suspiria pompae?
Mene hilarem jubeat publicus esse dolor?
Nam veluti si qua stagnantibus incidit undisScrupulus et fluctum motio prima dedit,
Addit se in spatium viresque acquirit eundoCirculus atque omni littora parte ferit;
Non aliter qui jam Pragensi moeror ab urbeNascitur eois occiduisque plagis,
Regna per et gentes magis ac magis auctior erransConturbat vestras, Auster et Eure, domos.Dania cumprimis Brahaeum patria plorat,
Jamque suum Atlantem non abiisse velit.Illustrisque domus columen Brahaeia regni,
Occubitu Solis lumine cassa sui,
Luget et ad luctum socios vocat ordine Billos,Rudros, Rantzovios pulchraque serta Rosae.Stemma Viri fulgens regnum sibi vindicat unum,Doctrinam censent omnia regna suam.
Fama Caledonium longe tranabit in orbemSignaque moeroris, Rex Jacobe, dabis,