Band 
Volumen VIII. Pars I.
Seite
147
JPEG-Download
 

I. Mathematica. 147

tus Kepleri, quibus numerorum theoriam explanare studebat, qui nihil ad „institutio-nes“ illas faciunt.

De Quantitatibus Libelli.

Argumentum.

Libro primo dicemus de quantitatibus, quatenus sunt in praedica-mento quantitatis.

Libro secundo de quantitatibus, quatenus sunt in quarta specie qua-litatis, nempe de figuris earumque perfectione.

Libro tertio de quantitatibus, quatenus in praedicamento relatio-nis sunt. (Libri II. et III. desiderantur.)

Liber Primus.

Caput 1.

De Disciplinis Theoreticis in Genere.

Aristoteles libro primo Metaphysicorum capite primo comparationemdisciplinarum instituit talem, ut quasdam &F03Qtrmag dicat, quasdam nfjanTiy.ai;.Ex quibus praestantiores ait esse theoreticas. Itaque contemplativas scientiaspostea subdividit in tres, quas hoc ordine recenset, Mathematicam, Physicamet Theologicam. Solent itaque disputare philosophi, quaenam ex his tribussit praestantior? Respondendum autem est bifariam: primum cum ipso Ari-stotelis textu: si subjectura ipsum intueamur, utique pretiosiorem esse illam,quae circa praestantissimum genus rerum versatur. Atqtie hoc nomine phy-sica scientia postrema erit, theologica summa, mathematica intermedia. Nametsi in omnium trium subjectis divinitatis plurimum existit, eodem loco Aristo-telis testificante, tamen libro primo Metaphysicorum cap. 6. laudat Platonemphilosophus (concessa illi per hypothesin peculiari doctrina sua de ideis), quodinter ideas et sensilia medio loco interesse mathematica statuat, quae a sen-silibus eo differant, quod sempiterna et immobilia sint, ab ideis vero sivespeciebus, quod se ipsis hae singulae unum quid solummodo sint, mathema-tica vero multa et sibi similia. Ex quo loco colligimus id, quod passim alibiAristoteles inculcat subjectum mathematices, intermedio loco esse inter sub-jectum physices et theologiae sive metaphysices. Nam metaphysicus simpli-cissime subjectum suum causa essentiae considerat, quatenus se ipso subnixum,aeternum et motus expers id est, mathematicus vero suum considerat subjec-tum causa quorundam accidentium, quae subjecto illi seorsim competunt, nonquatenus id simpliciter Ens aliquid, sed quatenus quantum est. Considerattamen id nihilominus quasi aeternum, motus expers et generale, abstractum asensilibus. At physicus subjectum suum causa motus considerat quidque illiquatenus movetur accidat, quo nomine et ad sensilia propius accedit et ca-ducum atque fluxum efficit. Cum itaque hoc primo respectu sit mathematicessubjectum medio loco inter reliquarum theoreticarum subjecta, eodem etiamloco censebuntur ipsae scientiae.

Deinde si amplitudinem subjectorum consideremus, methaphysica praestatomnibus, quia subjectum habet, quod omnem praedicamentorum amplitudinemsuperat, pervagatur et complectitur, Ens namque est unum ex transscendenti-bus. Physices vero et mathematices subjecta quantum ad singularia et sen-

10 *