202
Collectanea ex codicibus Pulkoviensibus.
sunt et cava, ut et arma ferrea, ad similitudinem lintrium, vel praesepium,quae Krippen dicimus.
IV. 72. Flevum. Kiew, Kleve, Cleve. IV. 73. Caninefatem. Kamin-fest. Nescio quid sit.
IV. 73. Baduhennae. Rursum vox Badu, ut in Maroboduo, in Aeduisforma eadem. Forte sic etiam Arduhenna: Ardu, Bodu, Aedu. Item veroHand aut heim.
ib. Cruptorix. Kriipterich, dives armorum, ut supra Crupellarii.
XI. 16. Italus. Antiqua et vere germana vox: Eitel, quamvis quidsignificet obscurum, forte purum.
Catumer. Rursum vox catu, Hessenmayer. Simile fere Casimir, quam-vis, ut opinor, Polonicum. An illi a Germanis mutuati?
XI. 18. Gannasco, Chenisco. Gannask, vix sic scriptum. Nam autGannash aut gannast, forte Hengist. Superest Ginen, apud Germanositaque Gannast: ore terribilis, aut bestiae nomen, ore deformi.
XII. 27. Vangiones. Vangio, Vang, Wang. An novi quid infert ter-minatio iones, alias i, vel ones. Forte i adest propter o, ut gallica sit pro-nunciatio. Wanghen. Multa loca in Germania vocabulo Wangen.
ib. Nemetes. Gallica dialectus, in Caesare alicubi est Nemetocerna,Nemet Kern. Nemet garten, schön Land. Terminatio inquam gallica, Orget,Nemet, cinget. An residuum aliquid in voce Namur vel Glami?
XII. 29. Vibilius, Jubilius, sicut Uibilius. Credo nihil inesse gemina-tioni w; Jubel, sed quid est? An Gibel, apex?
ib. Sido. Sid, Schied, Scheid. Arbiter forte.
ib. Ligii. Ecce rursum i post g. Num a Lyco, lectus? die Lichen,die Laichen, die Liegen, liechen?
XII. 31. Britannia. Die freye Danen vel die Preishanen.
ib. Auvon, fluvius. Terminatio on adhuc in Scotia frequens.
ib. Sabrin. Esto et haec terminatio Britannica.
ib. Iceni. Hicken, Hecken.
XII. 32. Cangos. Hic g non habet i, an quia alia est Britannorumdialectus ? Kangen.
ib. Hibernia. Multa credo mutata, donec in hanc formam Iatinam de-generaret. Hodie Irland, olim forte Iberland, e regione sc. Britanniae.
ib. Brigantes. Confer Britannia et videbis, separatam esse vocem Bri,frey, gantes vero idem forte cum Cangis proximis. Vel esto sane vulgatumillud Gand, Gent, Gund.
ib. Silurum. Schiller, Seiiller; sed ur terminatio ut in Hermundur, autquia u eo loco fuit, quo hodie e terminate.
ib. Camalodunum. Hujusmodi voces persuadent, formam germanicaelinguae Britannis communem fuisse. Hemmeldun, Kamel; quid aliud sit nescio.
XII. 33. Caractaci, Divitiaci. Gallica et Britannica terminatio, multisexemplis probata. Hodiedum loca in ach desinunt: Bacharach. Kracktacher,Krachtacher.
ib. Ordovicas. Alia Germanica vox Ortwig, sive locum significet voxOrd, sive aliud quiddam.
XII. 36. Cartismandua et Cartimandua. Vocis Mandu alibi quoqueexempla in Galliis (Mandubratius). Veromandui, cui voci comparo Phara-mundus. Vero, Phara, Pharas, War. Mandu, Mund. Mandu vox accensenda