Ex schola Kepleri, habita in Gymnasio Graecensi c. a. 1597.
F, ' theoriae secundorum mobilium.
Ante omnia sis instructus justa regula et circino, dein aequali et planatabula cujuscunque materiae, modo constantis, enque papyro obducta. Cujus-rruodi tabulae cum plerumque sint quadrangulae oblongae, tu longiora duolaitera dextrum et sinistrum, duo brreviora summum et infimum dicito, ettitulo, quem tabulae esse volueris, inscripto cavebis, ne in sequentibus sum-mum cum infimo confundas.
Jam a dextro ad sinistrum lineam justam coccam ducito, sic ut illa permedium tabulae transeat. Hanc transversam coecam lineam in duo aequaliajuste dividito. In puncto divisionis justam perpendicularem coloratam, sedsubtilem admodum, beneficio circini erigito. Transibit igitur illa per mediumtabulae secundum longitudinem. Ubi coeca et colorata linea se mutuo secant,ibi centrum omnium orbium cogitato. Atque huic puncto memineris apprimeparcere, quotiescunque usu veniat ut ei circini pedem imprimas. Si enimnimis crassum reddideris, incerta erit omnis futura partitio.
Lineam igitur coecam a centro usque ad latus vel fere usque ad latus(punctum autem facies, ubi illam terminare placuerit), cum justo et acuto cir-culo divides in 100 particulas aequales. Quod ut tanto commodius fiat, divideprimum totam illam a centro usque ad ejus terminum in 5 (et nota: nondico te debere 5 nova puncta ponere; sic enim efficeres non 5 sed 6 partes).Deinde harum 5 particularum quamlibet rursum in 5, ut fiant ‘25 aequalesparticulae, quarum singulas in 2 divides, ut habeas 50, et harum deniquesingulas in 2 dividens habebis 100. Adscribes autem decimae cuique parti-culae suum numerum coecum, a centro exorsus.
Jam ad tabulam perficiendam opus tibi erit seorsim aliqua rotula, quamex aenea lamina fieri optimum est. Quae materia si haberi non potest, su-matur papyrus utrinque mundus, tribus aut summum quatuor foliis congluti-natus, cujus latitudo sit fere ut illa linea, in 100 partes divisa. In hac ta-bella duces 3 lineas circulares, aequali intervallo remotas, sc. cum amplitu-dine 3G, 38, 40 partium. Harum mediam nigram divides cum immoto cir-cino sine negotio in partes 6. Harum partium extremitatibus incipe a dextra