Band 
Volumen VIII. Pars I.
Seite
251
JPEG-Download
 

III. Astronomica.

251

nem Arietis, Tauri etc. Quorum cum pleraque sint animalium, tcop £ai Sicoe,hinc adeo circulus iste zodiacus dicitur. Porro ad similitudinem hujus circulidividuntur ab astronomis omnium planctarum circuitus in totidem, sc. 360 par-tes, hoc solo discrimine, quod primarias partes faciunt 6 et harum singulistribuunt 30°. Numerus enim senarius solus perfectus est, quia colligitur exsuis partibus 3, 2, 1 ; sic sexagenarius unus plures habet partes, quam quis-quam alius centenario minor, quia 1. 60 = 2. 30 = 3. 20 — 4. 1Ö = 5. 12= 6. 10. Tum autem horum omnium, nempe 6, 12, 30, 60, 360, causaquaedam naturalis et occulta est, de qua vide cap. 10. 12. opusculi mei.(Vol. I. p. 134. 139.) Sed ad structuram theoriae pergamus. Comprehendi cir-cino partes 102 et ex centro universali tabulae perfectae scripsi circulum,ultra quem quidquid prominuit, illa parte tabellam diminui. Residuae tabellaelineam alterutram notavi, cujus pars superior cum initio Arietis in zodiacocohaereret. Igitur posito mucrone in centro universali et linea notata ad ini-tium Arietis applicata per regulam, quaesivi 29]° /, versus id punctum acentro universali duxi lineolam tenuem nec diu duraturam, pro apogaeis. Tumautem circino comprehendi partes 5-] illasque dimensus a centro universali,cum altero pede punctum in modo scripta lineola signavi. Ex hoc punctocum amplitudine 91|- partium descripsi viam Saturni circularem. In mododicta lineola signavi punctum aliud duplo a centro universali remotius, sc. perpartes 10|, huic vero puncto applicavi mucronem zodiaci, lineolam vero bene-ficio regulae feci quadrare ad 5 T ‘ 0 11]. Sic collocato zodiaco, lineam in mododicto remotiori puncto fixi altero termino, altero vero ad omnes punctus zo-diaci applicato, divisiones et numeros omnes ex zodiaco in vias planetariastranstuli, hoc tamen discrimine, quod pro binis signis notavi sexagenam unam.

Nam e regione finis $, Q, 11]), 11], )], posui numeros majusculos 1,2_6;

in subdivisione autem posui continuos numeros usque ad 60 pro eo, quodin zodiaco continuantur usque ad 30. In orbe Terrae autem, ubi secatur alinea apogaei 9 posui lineam cum notis AV, AM, in opposito notas PV,PM, ad perigaeitatein indicandam. Jam fingendus est Sol non quidem prae-cise in centro tabulae, sed tamen non amplius partis centesimae in linea apo-gaei Terrae ab illo centro universali remotus. Deinde confeci regulam a mu-crone zodiaci ad primam graduum notationem pertingentem, quae ad mucro-nem adhaeresceret volubilis et tamen exemtilis. In ea regula elegi certumaliquod punctum, quod in circumvolutione tantum maneret infra Saturni am-bitum, quantum supra Jovis ambitum emineret; et regulam applicavi duobuszodiaci punctis, distantibus invicem 15.}°, et in subjecta planitie notavi adpunctum regulae duo puncta, quae linea recta conjunxi; cum ejus lineae di-midio descripsi in laminula cuprea circulum et per centrum duxi diametrum.Quarum igitur partium semidiameter fuit 7|, earum partium 6* comprehendicircino et ex centro signavi cum altero pede punctum in ducta diametro, exquo puncto parvum circellum descripsi, quantum amplitudo majoris fuit passa.Duobus punctis perforavi laminam et ex centro laminae per alterum punctumin altera facie alium circulum descripsi, et initio facto a puncto perforato incircumferentia, divisi circulum more usitato in 6 a dextra ad sinistram, deinsingulas partes in 60 et quaesivi punctum post sexag. 3. 23° 11'. Id punc-tum feci initium circuli et ab eo inscripsi sexagenas et graduum denarios.Tum, quod supra amplissimum circulum eminebat, resecui, hanc laminulamfeci ad electum regulae punctum adhaerescere, sed tamen exemtilem. Jamtabulam aeneam intra zodiacum ita feci mobilem, ut et mucro zodiaci semper