Band 
Volumen VIII. Pars I.
Seite
272
JPEG-Download
 

272

Collectanea ex codicibus Pulkoviensibus.

quadriennia abirent, quot sufficiebant ad Mercedonium justum diebus srper-fluis constituendum; 6 quadriennia seu anni 24 totidem dies superfluos haient,sexto itaque quadriennio pro priore Mercedonio Mercedonium posteriorem die-rum 23 omiserunt, itemque et quinto quadriennio pro posteriore Mercecor.io23 dierum, 22 tantum dies intercalabant. Inde igitur nata est Romana perio-dus 24 annorum, quam Livius Numae adscribit.

Porro intercalatio omnis ad exprimendum cursum lunarem est inven:a,Romani vero annis illis 24 Solem quidem assequebantur, sed Lunam sensimamittebant. Propius enim quadrant Lunae ad Solis rationes annis 19 quamannis 24. Id ubi pensitari coeptum est, tandem haec intercalandi ratio ponti-ficum collegio omnis permissa est, ut cum opus esse videretur suo arbitriointercalarent. Hinc jam tanta Romani temporis confusio secuta est, quantamab ignaris astronomiae odioque vel invidia magistratuum (qui aemuli erant)flagrantibus invectam esse par est, ut successu temporis menses penitus suissedibus errarent Martiusque, vernus mensis, in mediam hiemem competeret.Adeo si quid commodi Caesar rebus Romanis attulit, hoc certe potissimumest, quod vitiosissimum annum emendavit. Jam pridem autem usus obtinue-rat, ut quia Consules magistratum inibant Calendis Januariis, hoc caput anni,Martio neglecto, censeretur. Caesar igitur eo anno, quem confusionis annumappellant, cujus mense Februario jam erat more veteri intercalatum, interNovembrem et Decembrem (ultimum eo tempore mensem) 67 dies ultra inter-calavit, ut summa ejus anni dierum esset 444, quo Januariae Calendae, sci-licet anni caput, in brumam et 8° ^ incideret, quo loco Sol rpo;n;r conficereexistimabatur. Utque annus porro sibi ipsi perpetuo maneret aequalis, luna-- rem cursum, ut qui semper aliquid novi afferret, penitus neglexit annumqueomnem ad Solem accommodavit. Est autem solaris ut dictum 365 dierum,lunaris erat tantum 355 dierum, superant 10 dies in menses distribuendi.Caesar Februarium superstitioni veterum reliquit, reliquis septem brevibusmensibus, qui 29 dierum erant, singulis unum diem adjecit; qui restabanttres, eos ita distribuit, ut mensium vicissitudo esset, quoad ejus fieri posset,relictis tamen etiam quatuor prioribus auctis. Tertiusigitur ab Octobri, December, et tertius ante Martium,Januarius, singulos suscepere dies, ut annus utrinqueplenis clauderetur. Unicus restabat, aequa ratione velJunio vel Quintili competens, quem credibile est na-talitio suo, Quintili, gratificatum esse, cui postmodumetiam nomen in Julium fuit mutatum, ut Sextili inAugustum. Cetera reliquit inviolata, sex Nonas, ubierant in veteri Calendario, diem et mensem interca-landi, „terminalia“ etc. Annis autem 4 supra 365 ex-crescebat, ut notum est, integer dies, quem die dictojussit quarto quoque anno intercalari, bis dicto sexto■ Calendas Martii, ut scilicet etiam in hoc se compara-ret ad superstitionem veterum.

10

29 .

—

30 .

28 .

28 .

28 .

31 .

31 .

31 .

29 .

—

30 .

31 .

31 .

31 .

29 .

—

30 .

29 .

—

30 .

31 .

31 .

31 .

29 .

—

30 .

31 .

31 .

31 .

29 .

—

30 .

29 .

—

30 .

3 .

31 .

31 .

31 .

355 . - 362 . — 365 .