III. Astronomica.
279
appelletur Cal. Julii, qüo die verum erat solstitium, octava vero Julii, quodie computus Chaldaicus annotabat solstitium. At initio Olympiadum illosscivisse, Solem 1. Julii in Cancrum ingredi et hoc sic enunciasse, negassevero, id solstitium esse, id pernego. Confundit se ipsum Scaliger in sequen-tibus, ubi refert, Olympiade demum 70. dividi coeptum zodiacum in signa 12.Eccc verba ejus fol. 16: Quum enim quo praecisior et subtilior sectio circuli, eocertior, exploratior ac tutior sit omnis in eo observatio, boc certe promittere nondumpoterat astrologia illis seculis, cum circulus adhuc maximus in sphaera nondum in360 partes, partes autem in sexagena prima, secunda, tertia scrupula sectae erant.Quo fiebat, ut omnis observationum incerta esset ratio.
Pergit fol. 12: Aliter quis docuisset eos, anno primo primae Olympiadis sol-stitium fuisse Cal. Juliis? Mihi sane verisimile est, illos scivisse diem solstitii;at quomodo probat Scaliger illos hoc scivisse ? Nam hanc nobis conjecturamScaliger commendat, illos observasse quoddam solstitium Chaldaicum, ex com-puto ex 1000 annis deductum, qui solstitium ponebat 8 dies serius. Si taleilli solstitium observarunt in constitutionem anni, si novilunium diei 8. Juliiob solstitii illius propinquitatem elegerunt, quis jam credat, illos scivisse ve-rum solstitium 8 diebus anterius? Haec igitur inter se sunt pugnantia. Tumautem, quis ista conciliabit: sciverunt Olymp. I. Solem in Cancrum ingrediCal. Julii, sciverunt solstitium fuisse Cal. Julii? non tamen vocatum est ini-tium Cancri solstitium, nam existimarunt, solstitium confici 8. die.
Pergit fol. 13: Nam quod eam epocham amittere non potuerint, in causafuit usus anni solaris, quem semper obtinuerunt, quum totidem diebus constaret, quotforma Juliana habet, et quarto anno exacto Elidenses quidem inter 8. et 9. Julii unumdiem intercalarent, Athenienses autem inter 7. et 8. Januarii. Mihi sunt ista valdeverisimilia, in computo adhibitum annum solarem, velim tamen videre testi-monia antiquitatis clara et expressa, etiam in usu politico habuisse. NamCensorinus 200 annis p. Cii. vixit, nec tantum dixit. De Elidensibus et Athe-niensibus auctores suos posuisset Scaliger, ne videretur haec ex formis anno-rum suorum depromsisse. Posito vero, intercalationem in Elide factam inter8. et 9, potuit alia de causa fieri, quam opinione solstitii in 8. Julii, utpenes nos 24. Februario et in Gregoriano exemtio 10 dierum Octobri. Imoprobet Scaliger usum politicum anni solaris Athenis et in Elide, et largiarlactum ipsum intercalationis. Nam alia etiam ratio intercalandi in forma anniAttici vetusti, quem imitatus est Numa, probabilis est circa aequinoctium au-tumnale in mysteriis majoribus, cum sc. anni sunt alternis 354, 376, 354,376, et quarto anno praeteritur unus dies ^sine numerojper dissimulationem,titulo mysteriorum, Elaphebolionis vicesima.
Pergit: Hanc diei intercalationem Athenienses Olympiadum mysteria vocabant.Primo enim anno 1. 01. ut solstitium apparens fuit in Cal, Julii et novilunium Olym-picum in 8. die, ita bruma apparens fuit in ultima]Decembris. Nisi fallor, Scaligeraliquid hariolatur ex epistola Ciceronis ad Atticum, quaerentis, „quo die Olym-piadum mysteria“? Sed hariolatur valde liberaliter; videndum itaque etiamatque etiam, ut conjectura haec pluribus documentis firmetur, nec quicquaminveniat repugnans; ceteroquin illic incerta relinquetur, hic plane falsa.
Ibidem : Haec diserte a nobis explicata sunt in doctrina anni Attici. Fuit au-tem quaedam per caliginem solstitiorum cognitio priscis illis. Vide quorsum pro-vocet et locum examina.
Pergit: Sed progressu temporis umbrae ante Cal.' Julias sensibiliter crescentesprodebant vitium veteris epochae solstitialis,fut opus habuerit castigatore Thalete, quiprimus omnium Graecorum deprehendit, solstitia ante Cal. Julias fieri. Argumen-