284
Collectanea ex codicibus Pulkoviensibus.
denter, petulanter et perfricta fronte contra vera et manifesta argumentapertendere.
Pergit fol. 32: Sed quamquam uno vulnere collapsum est hoc mcnstrum, ta-men pluribus conficiendum est. Motum stellarum in consequentia signorum ap-pellat monstrum. Ego etsi et ipse malo motum dodecatemoriorum ellipticae,a circuli sectionibus inceptorum, in antecedentia stellarum agnoscere, causastamen non habeo, cur motum illum prae ceteris opinationibus veterum astro-nomorum peculiariter „monstrum“ appellem. Sed videamus secundum Scali-geri arietem, quem in hunc motum vibrat. Primum assumit, quae primo ar-gumento se probasse putat, stellas sc. eandem habere distantiam a polo, quaefuit olim; deinde producit aliquem defensorem motus in consequentia, Hip-parchum scilicet, qui affirmat, suo tempore longius abfuisse polarera a poloquam abest hodie, et sic agit, ac si Hipparcho motus in consequentia interpraemissas, distantia vero polaris a polo in conclusione fuerit. Conclusionemhanc falsam esse, probat ex argumento suo priori, ex falsa conclusione colligitet falsam praemissam. Quis hic logices praeceptis instructus operam sumet,omnia ratiocinationis ineptissimae vitia colligendi? Sed exemplo materiaepopularis nobis est opus: Scaliger nunquam vidit fluxum et refluxum maris(quod puto falsum), quia hodie eum non videt et olim perpetuo in media con-tinente fuit, auctore rustico Argentinensi: ergo Scaliger nunquam fuit in Hol-landia. Nimium infertur; debuit enim inferri de litoribus oceani, in quaedesinit Hollandia. Habes ideam primi argumenti. Jam inde derivabimus etsecundum Scaligeri argumentum, verbis ipsius ad exemplum nostrum accom-modatis. Si Scaliger fuit in Hollandia, ut imaginatur Hipparchus, ergo vi-disse oportet fluxum et refluxum maris, contra ea, quae demonstrata sunt;atque omnino sequitur, Hipparchum putasse, quod Scaliger oceani refluxusviderit: quod quidem verum est, et Hipparchum credidisse et posteritati per-suasisse. Sed ostensum est, Scaligerum nunquam vidisse oceani refluxum, ideofalsum est, illum vidisse refluxum oceani et proinde, supple, falsum est, illumfuisse in Hollandia.
Videsne lector, ut Scaliger hic non novum texat argumentum, sed ve-teris argumenti assumto falso usus, redarguat Hipparchum, assumti sui oppug-natorem. Vides ut pervertat ordinem argumenti Hipparchici. Non enim isdistantiam polaris ex motu in consequentia, sed contra motum in consequentiacolligit ex distantia polaris a polo alia atque alia. Denique non sequitur con-clusione falsa, falsum esse et antecedens, potest n. esse verum et interim falsaesse consequentia. Ita verum est, polarem ad polum accessisse, concedo tamenob causas alias, non esse motum fixarum in consequentia re vera, sed potiussectionum zodiaci et aequinoctialis in antecedentia.
Fol. 33. vult probare, quod Hipparchus polum mundi vocat, non fuisse po-lum mundi. Multa hic non ad legem mathematicam, et ut in incipiente ridi-cula, ut vero in professore intoleranda. Circulum E qc (fig. 13.) ducit per Q, necindicat initio ejus locum, nisi quod denique, jam ducto circulo, jubet Q distarea G stella per 12|°, qua determinatione nondum fit certus locus ipsius Q, nequidem cum q> est hodie in 12° Sic gradus edisserens maximi circuli
varie nos circumducit, jam ad wS, jam ad ON, jam ad ya. Denique circu-lum per polum ait culminare cum 12° ;£h;, id est transire per 12° Id
*) Haec sunt Scaligeri verba: Resumatnr figura nostra. In zodiaco in signo £t in-tervallum Og) est tantum 12 partium, quantarum totum signum ON e=t 30. Jam arcus EQp