Band 
Volumen VIII. Pars I.
Seite
339
JPEG-Download
 

IV. Astrologica.

339

etiam modus absurdus, ncc in natura receptus est; nulla enim est forma motus,quae 12 annis ad planetas volvit, directiones vero ad motum diurnum seseaccommodant.

Nativitas seu Radix.

Nulla hic adulatione opus est. Causae significatrices tantae majestatiscum summa auctoritate, iuvicta potentissimis hostibus, fortuna et robore simulcorporis et ingenii conjunctae, harum, inquam, causae sunt evidentes, qualesin ullius Monarchae genesi sperari possunt, l) Planetae omnes circumstanthorizontem. 2) Q et Q) gemino uterque satellitio stipantur; Q) etiam ac-curate tj Q contra domo VII. gaudet. 3) Sex planetae in altissimazodiaci parte et occasu aestivo amplitudinem ipso ortu et occasu prae se ferunt.Inter eos Q) tanquam regina in ipso pene cardine solstitii aestivi. Nam domi-nium Lunae in Canorum, Solis in Leonem, signa sua, ego per sese parvifacerem, nisi haec jam commemorata una adessent. 4) Locus coeli, in quohaerent sex planetae, clarissimis, maximis pulcherrimisque fixis est consitus,cui similis alter in toto coelo non reperitur. Proximus tamen illi in sidereScorpii et Coronae coeli medium in hac genesi occupavit. 5) Accedit, sinequo cetera omnia languere possint, locus Q in 5° <Q, circa cujus confinia anno15G3 fuit o" magna tj et TJ et anno 1G23 recurret. Itaque rerum hujus seculisumma, ut a trigono igneo, sc. his Jj et TJ. conjunctionibus, sic ab hac quo-que persona stare debuit.

Quod autem ad summum splendorem aliqua deesse videntur, causas hasallero: 1) praeterita et absentia amplificamus, praesentia extenuamus, 2) qui-libet est suae fortunae faber, et qui laudem ex liberalitate, clementia, aequi-tate captat, jura majestatis negligit; 3) non configuratur TJ. nec

De praeteritis.

Delectationem abs te quaeri ex hujusmodi judiciis, nihil praeterea, satisapparet. Et dignissimus es, quam honestissimis voluptatibus, qui toti posteri-tati de recreatione hac divinissima sane cum aliquo sumtu tam diligenterprospicis. Oblectationem vero, quae ex futurorum designatione petitur, cumsemper aliqua metus vestigia obnubilent, tanto minus mihi locus hic de prae-teritis fuit relinquendus, ut qui sinceram praebet voluptatem. Sed et neces-saria est haec inquisitio ad investigationem gradus orientis.

De directionibus tamen, quo instrumento ad hanc rem utendum, ampliuspraefandum est, quod mixtam quandam rationem sequar ex iis, quae nuper-rime Tycho et quae Regiomontanus et quae veteres diversa tradidere. Nisienim sic misceam, directiones ad modum causae naturalis referre non possum.

Modus causae naturalis hic est. Non Saturni tricenualis Jovisve duo-decennalis periodus vitam nostram gubernant, sed Solis annua coelique diurna,quarum illa aestates et messes, haec noctem, quietem concoctionemque redu-cunt, sine quibus vitam ducere non possumus. Proportio ergo diei ad annum,proportio 1 ad 365, haec illa est, quae in vitam nostram est efficax. Etdies quidem imago est aestatis, nox hiemis, quia quod una die noctequevolvitur, Sol anno uno absolvit. Ad eundem plane modum tempus quodcun-que, cujus in puncto nativitatis est principium, et motus quicunque non tan-tum agit de praesenti, eo sc. actu, cum praesens est, sed significationem ex-tendit in proportione naturali per spatia 365 sibi aequalia. Ita dies annumsignificat, biduum biennium, et qui tibi tricesimus dies illuxit, significationemhabuit anni seu natalis tricesimi.

22