Band 
Volumen VIII. Pars II.
Seite
594
JPEG-Download
 

594

Summarium Historiae Astronomiae seculo XVI.

tus: Eypotyposes orbium coelestium, quas appellant Theoricas planetarum, congruentescum tabulis Alphonsinis et Copernici, seu etiam tabulis Prutenicis, 1571. Ediderat hocopus C. Dasypodius a. 1568, quod se ignoti auctoris manu conscriptum accepisse in-genue fatetur. „Legi, inquit Dasypodius, placuitque primo intuitu, sed cnm penitusperspexissem, perplacuit dignumque hunc judicavi librum, quem in vulgus affinis meus(typographus, qui ipsi manuscriptum perlegendum obtulerat) emitteret. Ipse Dasypo-dius aliique secundum Dasypodium viri doctissimi putaverunt, librum ab E. Reinholdo,tum jam mortuo, conscriptum fuisse, pro certo nihil de auctore confirmare ausi sunt.Peucerus librum ipse edidit anno 1571 et in praefatione queritur, Dasypodio auctorembene notum, ipsumque manuscriptum a discipulo aliquo ipso inscio descriptum furtimArgentoratum delatum fuisse. —

Passim occurrit historiam mathematicae repetenti nomen Orontii Finaei,qui primus Lutetiae Parisiorum munere regii matheseos professoris fungebatur (1532—1555) et se restituisse matheseos studium ipse gloriatur. — De circuli quadratura,anguli trisectione, duplicatione cubi vana quaedam publice proposuit, concludendo inorbem rediens; rationem diametri ad circumferentiam statuit ut 7 ad 22% ( 1 : 3 , 1746 ),quam minus accuratam esse vides illa ab Archimede prodita. De conficiendis horo-logiis solaribus edidit opus, geometriam practicam emendare studuit, nec non Cosmo-graphiam conscripsit, libros plane nullius momenti. In libro „de invenienda longitu-dinis duorum locorum differentia“ pro fixo puncto ad observationes suas assumitFinaeus academiam Parisiensem, cujus longitudinem ponit fere 23° 30', lat. 48° 40'circiter, quamvis paulo ante pronunciaverat, loci fundamentalis longitudinem et latitu-dinem ad unguem exploratam esse debere, unde „locorum longitudines mira et peneincredibili facilitate deprehendantur“, adhibito transitu Lunae (desumto ex ephemeridealiqua) per meridianum et loco illius vero. Itite quidem describit rationem proce-dendi, sed parum proficit, iis, quae ad accuratissimam observationem opus sunt (tabulis,horologio, regulis Ptolemaei parallacticis, globo coelesti etc.), destitutus. —

Non tantum astronomiam, sed praecipue astrologiam coluisse astronomosillius aetatis supra diximus. Inter celeberrimos astrologos illorum temporum nomi-nantur Lucas Gauricus et Hieronymus Cardanus. Natus est GauricusGeophoni anno 1476, matheseos docendae munere functus Ferrariae, mortuus estepiscopus Civitatensis anno 1558. Edidit anno 1553 tabulas Alphonsinas „castigatas“,Ephemerides, laudanda diligentia elaboratas, sed easdem refertas superstitione astro-logica; conscripsit „Calendarium ecclesiasticum novum“ (1552), in quo queritur ter-minum paschatis contra ecclesiae praecepta falso constitutum; proponit „thema“ coe-leste tempore creationis indeque censet constitui posse verum creationis tempus; com-putatis tabulis cyclorum Lunae et Solis, epactarum, festorum mobilium, temporum, quopascha sit celebrandum ad mentem patrum etc. satisfecisse se opinatur desiderio emen-dandi calendarii. Plane astrologum agit in libro: „Super omnibus futuris luminariumdeliquiis“ (1539—1551), sic in libro inscripto: „Tractatus astrologicus, in quo agiturde praeteritis multorum hominum accidentibus“ etc., probare conatur, omnia quaehominibus acciderint fata astrologice praenunciata, sic evenire debuisse, planetis hocvel alio modo tempore nati hominis conjunctis.

H. Car dani (cfr. I. 656.) quum centies occurrant in voluminibus praemissisplacita varia, visum est ex ejus scriptis ea excerpere, quibus Cardani ingenium eoqueaequalium studia declarari possunt, cum auctoritas medici et astrologi Mediolanensiscirca medium seculi XVI. haud parva fuerit cum in Italia, tum in Germania et Gallia.Sententiam suam de astrologia proponit Cardanus in libro, qui editus est Norimbergaeanno 1547, inscriptus: „H. Cardani Medici Mediolanensis libelli quinque: 1) De supple-mento Almanach, 2) De Restitutione temporum, 3) De Judiciis geniturarum, 4) De