Summarium Historiae Astronomiae seculo XVI.
633
epicycli, et transeunt in consequentia restituunturque sub fixis annis 84-, mi-nirme 18*. Cum anno hoc 1607 Lunam videt apogaeam, quoties in Leonemvenit, anno 1608 apogaeam, quoties in Virginem, non dicendum est, transisseLunam a Leone in Virginem. Revolvat ephemerides, videbit rursum in Leonefieri apogaeam. Novum Praetorio dixisse videor, quia non invenit in Prute-nicts titulum de motu apogaei Lunae.
Ad u. Praetorius: Astronomiae auctores putarunt, verorum motuum apprehen-sionem fieri non posse nisi effictis mediis motibus (hi enim imaginarii sunt); mirum igiturvidetur, si veri motus per veros (ignota per ignota) inquiri debent. K e plerus:Mirum et hoc erat ab initio et valde absurdum Praetorii similibus oblocuto-ribus, ad veritatem perveniri non posse nisi per mendacium, ad rem ipsamper imaginationis somnium. Minus mirum est, a motibus imaginariis ad propeveros, a prope veris ad verissimos, a notis ad ignotiora magis magisque per-veniri. Alia enim est methodus nostrae mentis ad cognitionem, alia naturaead efficiendum. Si talis statuatur hypothesis, ex qua ipsi naturae possit hocobjici, omnino validissima futura est objectio, quacum ego sum luctatus inCommentariis de Marte. — Satis de objectis Praetorii.
Supra diximus, Praetorium similia de Tychonis hvpothesi lunari Herwarto tra-didisse et Herwartum a Keplero petiisse, ut judicium suum de hac re sibi communicaret.Die 6. Martii 1607 Herwartus prioribus literis (v. s. p. 623) haec addit: Die quae-stiones super hypothesin Lunae Tychonis hab ich nit selbs movirt; es hat mir aberder Autor begert, das ich solte den Namen suspendiren. Weil er aber nunmehr demHern bewust (literae Kepleri haec referentes desnnt), schick ich Ime im Vertrauen, wasmir derowegen ulterius instando zukommen, bitt aber, der Herr welle sich dessenanderwerts nit vernehmen lassen, vnd mir diese Beylag wieder zukommen lassen.Responsionem ad posteriores has „dubitationes“ Keplerus cum Praetorii verbis Her-warto remisit, qui die 10. Oct. 1607 respondit: des Hern responsiones auff Praetoriidubia et marginalia haben mir gar gute satisfaction geben. Wäre der Mühe werth,wenn der Inhalt publicirt würde.
Inscripsit examen suum alterum Praetorius: Dubitationes quaedam de Hypo-these Lunari Tychonis Brahe.
I. Tempus apparens dicit (Braheus) aliter in aequale convertendum pro motuSolis , aliter pro motu Lunae calculando. Ut in exemplo ab ipso adducto aequaletempus pro motu Lunae 14' 36" posterius est eo, quod pro Sole aequatum est. Etdicit, multis se observationibus ita edoctum esse, ut ita statueret. (1.) Admodum ab-surdum hoc esse videtur (2.), cur non astronomico remedio anomaliis succurrit? (3.)Cur hoc tam absurdissimo invento sive coeli sive aliunde ortos errores sanare studet?(4.) Adde, quod per verum motum Solis ex diversis tabulis ejusmodi aequationesdesumsit. Nemo opinor hoc probabit, nisi qui nesciat, quid sit dierum aequatio et undeortum habeat. (5.)
II. Centrum eccentrici ponit mobile in ambitu circelli, per centrum universieunte ea lege, ut in omnibus veris cr" et o° illud reperiatur in A (flg. 9.), inde moveriin antecedentia duplici distantia Lunae, per epicyclicam prosthaphaeresin correctae,a vero loco Solis. Hoc quomodo fieri possit, dubitandum relinquitur, qua n. rationecentrum eccentrici iu eundem situm circelli restitui potest, si non verorum locorumduplex distantia sumatur? (6.) Exempli gratia: potest Sol vero motu esse in 1° V,Lunae locus per epicylicam prosthaphaeresin emendatus potest esse in l°£h(7.) Hicvero Lunae locus nondum verus est, deest n. eccentritatis prosthaphaeresis (8); itemdesideratur illa particula, quae ex libratione centri primi epicycli in parvi circellidiametro evenit (9.); item accommodatio loci Lunae ad zodiacum, propter exiguum