672
Vita Joannis Kepleri.
29. Sept. (caupo Wilae. Grüner. Cfr. p. 389). 12) Anna, 1563. Februario.
Mortua 1624 (nupsit Marko Hillero, aerario Wilensi. Gr.).
Mater Catharina Guldenman, 1547. 8. Nov. (Melchior Guldenmann,avus maternus [praetor pagi Eltiugae] natus 1514, mort. 1601. 7. Jan.) Mater suamgenesin ita describit: „3. die ante Martini die Martis anno belli Hispanici.“Nihil variat, quam quod pro die <f diem Q dixit. Fuisse etiam circiter 24annorum, cum nupsisset. Nupsit autem anno 71, et bellum Hispanicum anno47 initum. At avus repugnat eo, quod nata sit 3 annos post fratrem, atqueis (Joannes) anno belli Hispanici. Sed nulla illi notitia temporum. Et haecest milii valde cognata et in Wirtenbergia non solebant, praesertim rustici ettam rigidi patres, elocare filias intra 20 annos. — Est parva, macra, fusca,dicax, contentiosa, mali animi (Cfr. vol. V. p. 261 ). 1573. cf in M. C. pro-jiciens infelicem ad M. 0., quod ibidem est in o° %, ejusque domina 9
ibidem cum % cadens. Cum igitur hac aetate nihil aliud per M. C. signi-ficari possit quam mater, significat miserrimum ejus statum, praesertim cum1), 9 sint ' n l° co O ipsius. Igitur durissime habita, haud multum sua per-vicacia superavit socrus et mariti inhumanitatem. Mater etiam nasu laboravithoc vel sequenti anno. 1584. Q cum J in VIII, fi et QJ. in domo geniturae,y in ascendente significarunt mortis morborumque pericula. Ego vero sanusfui, credo parentibus significabant et Q) matrem, quae pestilenti febri correptaerat; forsan et mihi, nisi patriam infectam mutassem. 1589. a marito du-rissime habita. Mater etiam a parentibus affligebatur et valetudine gravierat et tamen evasit. — Quae matri Kepleri evenerunt fata tristissima, pluribussupra (p. 361 ss.), relata sunt; mortua est d. 13. Apr. 1622. Praemissa ut et eaquae sequuntur usque ad annum 1596 scripsisse se ipse annotat Keplerus annis 1595et 1596, quo tempore primum propius adire coactus est astrologiam. Quaedam poste-rioribus temporibus inserta sunt.
Ad nativitatem .Joannis Kepleri. Conceptio mea investigata:anno 1571. Maji d. 16. h. 16. 37'. Cum abortus matris foetusque editi im-becillitas tollat suspicionem anticipatae impraegnationis, recte diem nuptiispostpono, quae fuere die 15. Maji. Cum © in £J, Q) in Q esset, 5 pla-netae orientales signabant masculum, 9 combustus, ut in meteoris vehementesventos, ita hic debilem et properatum foetum habeat. Sic natus sum exter-ricineus 32 septimanis, post 224. diem horis 10. (1571. 27. Dec. h. 1. 30')-1575. Variolis pene enecatus fui; dein duriter habitus, etiam manibus feretruncatus. 1576. durante cometa nascebatur frater Sebald us circa Pente-costen. 1577. primum in ludum literarium germanicum (Leobergam) missussum. Die natalitio hujus anni dentem amisi, effractum funiculo, quem mani-bus arripueram. (Ex vol. I. p. 196: De cometa anni 77. plurima audivi, ad-ductus etiam sum in locum altum a matre, ad eum contemplandum.)
1579. autumno ad scholam redii, in secundam classem collocatus sum(Parentibus anno 1579. Elmendingam emigrantibus scholae Leobergensi Joannes peraliquantum temporis interesse nequivit.) Annis 1580—1582 operis rusticis graviterfui exercitus, 1582 profeci per hiemem. (Vol. II. p. 302 dicit: memini cum inWiirtembergia puer admodum a parente sub dium vocarer ad contemplatio-nem eclipseos, Luna plane rubicunda apparuit. Circumstantiae arguunt, aliamesse non potuisse, quam quae 31. Jan. 1580 visa est.) 1583. studiis desti-natus, ad tertiam classem et dein varie promotus sum (17. Maji). 1584.16. Oct. susceptus sum a Würtembergio in monasterium Adelbergense. 1585.86. Per hos duos annos continuis semper cutis vitiis laboravi, saepe durisulceribus, saepe male medicatis vibicibus reflorescentibus inveteratorum puten-