Band 
Volumen VIII. Pars II.
Seite
675
JPEG-Download
 

1590 .

675

M. gravioribus negotiis ab hac facili cura semotam instigo rursum, si plusjusto videar esse sollicitus: sit ita sane, dumodo et hujus epistolae causa ettotius meae petitionis ratio ita tibi constet, ut eam frequenti postea senatuimeo nomine exhibere possis. Etenim, ut nihil de exemplo dicam M. SamuelisUbermanni, qui nomine Parochiae Wissachensis, quam administrabat ejuspater, in possessionem venit hujus stipendii ipse et alumnus Illustrissimi prin-cipis et jam Magister (quod mihi communis juris obtinendi spcin facere possit),si vel ipsius indigentiae habeatur ratio: non omnino indignus ea stipe censeridebeo. Nam etsi res familiaris non accisa est adeo, ut nihil olim patrimoniimihi sit expectandum : tamen ita turbatae et afflictae sunt omnes ejus rationes,ut quiequid inde proveniat annui reditus, id omne in ejus correctionem resti-tutionemque sit convertendum. Quodsi Deus propitius annuat, ut aliquando,quibus nunc conflictatur malis, emergat, non dubitarem ultro cedere alicui,qui in majori esset inopia. Qui vero nunc temporis mihi sunt competitores,qui suam petitioni praetendunt inopiam, illos certe non reor hactenus susten-tari sine necessario sumtu potuisse. Sive itaque beneficio alterius vivant:ejusdem sunt mecum conditionis, sive propriis utantur sumtibus: jam suntlonge me ditiores, qui, si idem possem, alieno lubens carerem. Nec si illisutro libet modo studia continuare difficile videtur, propterea facile mihi erit,solo Illustrissimi Principis contentum esse stipendio. Non jam dicam, quotus-quisque stipendiariorum nihil de suo consumat. Etsi ingens hoc est libera-lissimi Principis beneficium, qui sumtus immensos facit, dum tot adolescentesprotegit alitque, tamen cum longe major hoc tempore mea sit egestas, nonvereor mendicorum pertinacium more, quod res est, dicere. Omnino seni quot-annis tloreni solent erogari singulis e fisco principis; eam autem pecuniam,quanta quanta est, liquido jurare ausim, vel solos sutores (sit honos auribus)sartores veteramentarios, lotricesque sibi revoluto anno deposcere, nisi quisapprime ad rationes intentus sit. At unde vestis aliqua nova, vel honestiorquotidiana? Unde libri, studioso philosophiae necessarii? Unde sumtus asse-quendis honoribus? Unde reliqua, quae quotidiana flagitat necessitas, quaenemini ita nota esse possunt ac ei, qui hoc tempore studiis operam navat?Quodsi ea fere legatorum omnium mens est et intentio, ut hisce suis sumti-bus homines alant, non qui in malos usus eos convertant, sed gloriae divinaecommoda promoveant: spero equidem, Deus modo propitius annuat, si quomodo minus indigus aliis fuero possessor, id me egregie posthac industriamea compensaturum, uec unquam quidem eorum decoctorum more dilapida-turum. Id quod ex meorum praeceptorum testimonio malim ipse cognoscas,quam promissis meis temere fidem adhibeas. Haec ego hactenus, nihil postu-lans, nihil juris milii arrogans, sed omnia tuae M. collegarumquc ejus amplis-simorum, doctissimorum virorum arbitrio subjiciens eosque quam possum humil-lime precans, scripsi. Deus M. tuam incolumem eousque conservet, ut intel-ligere possit, nec ingrato suam operam, nec immerito hoc beneficii locatumesse. Vale.

Magnificentiae Tuae

Obedientissimus Joannes Keplerus, philosophiaestudiosus, Illustrissimi Principisstipendiarius.

Senatus Tubingensis d. 4. Nov. 159]. adiit Wilenses, vice versa petens ut KeplernShoc „stipendio“ in posterum frui posset, „dieweil obgemelter Kepler (so erst uewlich in

44 *