Band 
Volumen VIII. Pars II.
Seite
682
JPEG-Download
 

682

Vita Joannis Kepleri.

mea studia, nos autem omnes et utrorumque calamitates gravissimas Deo mi-sericordi ardentibus precibus commendo.

Graecii 19. (29.) Oct. 1594.

Reverentiae Tuaeobservantissimus discipulusM. Jo. Keplerus.

Ex responsionibus Maestlini et Hafenrefferi elucet quadamtenus, quid illisscripserit Keplerus. Maestlini literae datae sunt „Calwae d. 14. (24.) Nov. 1594, horisantelucanis, calamo ut vides velocissimo“ et haec habent:

Gratissimae fuerunt mihi, Vir doctissime longeque mihi charissime, literae tuae,quas scriptas 19. Oct. ego 12. Nov. accepi. Eae enim meum desiderium abundecompleverunt, adeo ut jucundius mihi vix quicquam obtingere potuisset. Nam nonmodo statum rerum tuarum, quem apprime cognoscere exoptabam, exposuerunt, sedet aliarum rerum lectu jucundissimarum refertissimae fuerunt.Exemplaria Calen-

darii a te editi distribui iis, quibus inscripta erant. Ea longe gratissima fuerunt, nisiquod stilum novum, apud nos inusitatum, cum veteri nostro conjunctum non habent.Gratias una mecum agunt maximas teque in statione illa tua pergere jubent, necdubium est, quin ope divina Spartam tuam egreg e sis ornaturus. Exemplaria nonligata me initio admodum sollicitum tenuerunt, nam primam paginam desiderare vide-bantur. Verum heri vesperi M. Emdschodius, similiter de reliquis paginis sollicitus,ad me veniens conquestus est defectum illum; intellexi igitur, primas paginas omnesliteris M. Bonfrido inscriptis inclusas fuisse, laetus igitur exemplaria illa completa eitradidi distribuenda iis, quibus inscripsisti.

De Domino socero meo quae anxie scribere videris tam ad ipsum quam ad me ipserespondere jubet, ut animo quietus sis, te enim in culpa non esse asserit, sed eumipsum, qui pecuniam tuo nomine restituere debebat. Pecunia enim a te proba missaest, at nescio quis ille, in cujus manus devenit, qui Paulines sive SDtiincpfbpff alias-que monetas (unam etiam improbam penitus) misit. Non enim ipsemet, quod potuisset,dominum socerum meum accedere dignatus est. Verum quod ad te attinet, te inno-centem praedicat tibique non succenset, adeo ut nec prolixa excusatione ad ipsum,nec mea intercessione opus fuerit. Exemplar Hoheufelderis inscriptum ego D. Ziegleropraeceptori ipsorum, nostro professori physico, dedi, ipsi jam nunc Herrenbergaejuris studio operam dant. Non dubito quin gratissimo animo sint id accepturi. Mar-cus tamen Hohenfelderus cum aliis duobus junioribus fratribus nobiscum Calwaeversatur, habitant autem cum I). Müllero, locorum incommoditate ab eo jam exclusi.

Thema affinis mei Job. Conr. Burckhardi nondum omnino perlegi tempore pro-hibitus, nec adhuc socero meo exhibui. Is ubi nunc versetur nescio. Superiori Au-gusto mense Wirtzburgum proficisci volebat, sed a me retentus mansit apud me totummensem, intra quod tempus desertis studiis (ineptus enim ad illa esse videtur propteringenii tarditatem et aetatem jam provectiorem) ad scribendum se applicuit. Post meoet fratris consilio hinc profectus est, alibi de conditione prospecturus. Verum ubinunc vagetur Deus novit.

Libellum G. J. Rhetici, cujus mentionem facis, videre perquam cuperem, sipossibile esset. Utinam venia eorum, penes quos inspectio bibliothecae vestrae est,liber ille aut ad me ad fideles manus mitteretur inspiciendus brevique fideliter resti-tuendus , aut meis sumtibus describi permitteretur. Utrum fieri posset, mihi longegratissimum esset. Te oro atque obsecro, siquidem tuam tute operam offers, ut horumalterutrum procurare velis, pro quo officio ego me similiter ad quaevis offero. Egojam pro publica lectione triangulorum eorundem doctrinam trado, initio facto a tabu-