1600.
737
vecturam personarum, 20 in viaticum, 40 amplius in duo vasa, repleta bonismobilibus sive supellectili, idque tantummodo Lincium usque. Taceo quantojam in aere sim hospitis mei. Restant mihi impensae non plurcs, quam qui-bus ad moram quatuor hebdomadum et deinde ad iter aliud (breve tamen)indigeo. Intra has quatuor hebdomadas exspectabo eventum nostri negotii.At nihilo minus, dummodo per valetudinem liceat, in omnem eventum mihiapud legatos principum de commoda conditione legitime circumspiciam, sictamen, ut si quid interea M. Tua effecerit, id ratum, cetera irrita sint. Ubihoc tempus transierit atque M. Tua postulaverit a me, ut diutius maneam,id non aliter mihi possibile est, nisi aut viaticum mihi a M. Tua pro vec-tura et victu restituatur, ut duo vasa mea huc advehantur, ne quae convasatasunt situ pereant, aut M. T. praedem se praestet pro me apud illos, a quibusnecossaria milii ad victum coemenda sunt. Quorum illud si praestetur, adsemestre usque, Deo vitam propagante, exspectare potero, sin hoc autem,tantisper durare potest mora mea, dum id M. Tuae et creditoribus allubescat.Interea astronomia et labores M. Tuae tantae mihi curae erunt, quantam fertvaletudo mea. Quin etiam, si negotium ex animi sententia apud C c “ m M lcmconficias viaticumque, uti spem fecisti, impetres, ab eo summam eam, quaeinterea mihi a M. Tua commodata fuerit, demtam M. Tuae restituam. Quinetiam id intra 4 septimanas operam dabo, ut aliquis alius mihi id salarium,quod Graecii habui, in hoc biennium pendat, pro quo obligatus illi sim, ex-acto tempore in ejus servitium transire.
Habet igitur M. Tua summam consiliorum meorum, quae ut mihi inopiet deserto et exuli non in pejorem partem interpretetur obnixe rogo. Vale.
Magnificentiae et Nobilitatis TuaeofficiosissimusM. Joannes Kepler us.
Maestlino d. 16. Decembris etiamtum Pragae haerens refert Keplerus: Cumme quartana invaserit in itinere, dici non potest, quam melancholicum mihiparoxysmum effecerint tuae literae, quod omnem adeo spem in academia vestraprociderunt*). Nam hic Pragae inveni omnia incertissima et de meo vivo;manendum vero dum convalescam aut moriar. Omnia quadruplo sunt pretio;tantum uxoris meae miseret, quam mecum habeo. Pragam vero ivi, aut utpraestarem Tychoni quod promisi, si victus detur, aut ut praecipuarum ob-servationum compos fierem. Id ad minimum spero. Obsecro te Praeceptorhonorande, enitere ut si qua conditio apud vos vacet, in eam ego succedam.Ubique ita me geram, ut gratum discipulum decet. Crede mihi, si Tubingammature venero, multos Styrenses nobiles eo attraxero, qui aliorsum concede-rent. Tycho mire philosophatur (de observando Solis deliquio aestimandaquequantitate obscurationis). Demonstratio totius rei cum sit pulchra et artificiosa,videtur mihi digna, quam typis mandem. Itaque si sit typographus, curaboimprimi.
In praefatione ad Tabulas Rudolphinas dicit: Anno 1600. Octobri, cumjam discessisset Longomontanus, Tychoni me cum familia Pragae stiti prae-sentem , sed inutilem, quippe quartana me in itinere corripuerat detinuitque
*) Qualem Maestlini responsionem his dicat Keplerus, nescimus. Una superest Maest-lini epistola hoc anno data (15. Jan.), in qua ad quaestionem Kepleri de mora Tubingenstrespondit (v. s. p. 708), item parum praebens solatii. Eam quam dicit Keplerus epistolamneque in manuscriptis Stnttgartiensibus neque Fulkoviensibus deprehendimus.
Kepleri Opera VIII. 48