1602 .
747
wolt aber därbey wünschen, dass Ir des Salarii wiirckhlich yeder Zeit habhafft wurdet,geschweigens anderer Sachen. — Es war jetzt, si unquam alias, Zeit vnd Gelegenheitgewesen, die observationes weil. Tycho Brahes zu continuiren, bey J. Mtt. mit Nach-truck zu sollicitirn vnd würcklich zu erlangen. Aber alweilen es nit geschieht, werdIch in meiner Opinion gestärkt, dass dise gantze Observationssache algemach schwin-den, fallen vnd letztlich ob ihr selbst versigen werde. Wie Ich den niemand sehe,der sich diser Sachen mit rechtem Eiffer anneme. — 24. Septembris: Ich trag sorg,die Sach werde noch lang yber langen Verzug haben, alles mit einander ob ime Selb-sten ligen pleiben vnd der Herr, quod doleo, darüber auch mitleiden vnd vmb so vilweniger fruchtbarliche expedition erlangen. (Responsionem Kepleri vide vol. III. p. 11,quo loco etiam e quaestorum aulicorum ratione videre licet, Kepicrum inde a Junio 1602usque ad Augustum 1608 salarium a Caesare constitutum raio accepisse, cum die 25. Augustirestarent 1195 fl. 20 kr.)
Kepicrum hoc anno cum amicis praeter ea, quae supra praemissa sunt, multaeaque diversissima egisse, e sequentibus apparebit. Mense Martio AmbrosiusRhodius (cum Keplero Tychoni inservieus, tum Witebergae mathematicis studiis incum-bens, postea ibidem professor mathematicae) haec dat Keplero: Jam tibi transmisissemexpeditum laborem a te mihi praescriptura, sed veritus sum, ut frustra laborarem, quodnescirem an Copernicaeis epochis an aliis uterer. Forsan ego non recte intelligo verbahaec: „ponerentur ergo omnes in suis apogaeis et esset ®, 3) in 0 Ü V, d motumedio in 0°n, in 0°Q, in 0°£t, £ in 0° t, ? in 0° ^r.“ Non poenitebit me illiuslaboris, si quo te juvare potero, saltem ut vel in schemate vel verbis brevissimis additoexemplo res adumbretur. Imo hunc ipsum laborem suscipiam, si ipse mihi epochaset anomalias commutationis correctas transmiseris. — De „Thesibus astrologicis“ Kep-leri dicit Rhodius: Quis spiritus Rameus videtur te incessisse, qui tam inclementertractas antiquos astrologos, viros bonos. — In epistolis quae priores sequebantur nonredit Rhodius ad „laborem praescriptum“, quare non habemus, quod de illo negotiodicamus, nisi quod quaestionem attineat, quam Keplerus posthac (sicut prius in Pro-dromo) pluries animo volvebat, de situ planetarum in ortu mundi. (Cfr. I. 184.)
Davides Origanus in literis d. d. 25. Julii a Keplero petit, ut ipsi Tycho-nicam motuum Lunae hypothesin communicet, „cum certe sciam, posteriorem emenda-tionem in tuis versari manibus.“ Keplerum respondisse ad hanc petitionem haectestantur Origani verba (ex epistola d. anuo 1605): Quod literis tuis ante triennium adme scriptis non respondi, causa est, quod materia idonea ad scribendum caruerim etc.
Joannes Papius, veteri amicitia Keplero conjunctus, Augusto mense scribitOnoldia: Post obitum Tychonis res tuas meliore loco esse collocatas, plane existimo.— Circa finem Novembris ad Kepleri literas (deperditas) respondens, migraturum sein Borussiam nunciat, et sperare se addit, amorem in Keplerum declaraturum, cumillum portum attigerit, ad quem jam contendat. „De te mihi polliceor, te brevi ob-servationes Tychonis magna cum laude tua et excellentis ingenii declaratione editu-rum. Quod si feceris, magna philomäthematicos molestia liberabis, immortalitati tuumnomen consecrabis multosque magnos tibi patronos conciliabis, rem familiarem praeterspem et existimationem mirifice augebis.“
Duae supersunt epistolae Kepleri ad Davidem Fabricium datae mensibusOctobri et Decembri hujus anni, e quibus haec excerpsimus. Quaerenti Fabricio, quifactum sit, ut simultates inter Keplerum et Franciscum Tengnagelium, generumTychonis, orerentur, respondit: Occasio contentionum cum Tengnaglio ex malisfamiliae Tychonicae moribus et suspicacitate, et mea vicissim impotentia etinsultandi libidine. Possidebam observationes, negaveram me ea possessione