Band 
Volumen VIII. Pars II.
Seite
754
JPEG-Download
 

754

Vita Joannis Kepleri.

rem mihi pollicearis, audiam. Nam hoc iter, satis sumtuosum, nisi optimaspe non libenter capesserem.

Quod attinet veniam ingrediendi, cum vocatio mea aulica ante refor-mationem illam suscepta ct inchoata consensusque Caesaris impetratus sit,quae denique confirmata scu ratificata fuit penitus, persuasus fere sum, ex-spirasse illam ejectionem ct provinciarum prohibitionem, nec esse refricandamejus memoriam petitione veniae ingrediendi. Sed verum est, amantes suiipsorum ipsi sibi fingunt dulcia. Si periculosae sunt hae meae cogitationes,exspecto admonitionem.

In prioribus literis scribis, diu delituisse lunaria mea, quod miror, necinjuria aliquid suspicor; rogo itaque majorem in modum, ut me certioremfaciat Magn. Tua, an in lituris quibusdam agnoscat M. T. meam manum.

Quod haeredes attinet Tychonicos, unus est instar omnium FranciscusGansneb Tegnagl, nobili genere Westplialus et in praesens Caesareae Majes-tatis minister aulicus. Mathematicus enim non vult audire. Nihil honoris hacmentione Magn. Tuae impono. Volo ut pro mero arbitrio suo Magn. Tuaagat cum his tabulis. In meis Opticis tandem Dei gratia ad finem per-

veni, quatenus titulus patet Astronomiae pars Optica. Quae additurus sum,usum in exquirenda vera motuum lunarium hypothesi patefacient. Illa verosunt pars magna astronomiae geometricae, nempe lib. IV, V, VI. Operis MagniFtolcmaci. Jam et dc occasionibus edendi ct de extorquendo salario meocogito inque his sum occupatus. In theoria Martis cetera sunt expedita, verbaadhuc desunt.

Vale Magn. Vir et mc amare perge.

5. Julii 1603. Pragac. Magn. Nob. Tuae

officiosissimusJohann Kepler.

Proximae ad Ilerwartum literae Kepleri datae sunt c. mensem Septembrem (Ilcr-warti responsio ad praemissas literas nulla exstat) illaequc haec habent.

Magnifice ct Nobilissime Vir, Fautor colende. Monuit mc Nobilis D.Matth. Welser aerarius imperii, ut sibi domum revertenti literarum aliquidad Magnitudinem Tuam commendarem. Humanissimam hanc invitationemsuperbum erat contemnere, quaquam nihil jam scriptione dignum occurrit, quodartem nostram attineat. De Opticis quaeque in iis astronomica tracto non-dum respondit Caesar. Differtur editio. Interim ea jam tempora ingruunt,quae ante annum providisti. De salario hujus anni, ad cujus finem trimestreest, nihil adhuc accepi. Sat mature monuisti, si sat expedite providere potuis-sem. Totum hunc annum nihil aliud ago, nisi ut difficultates istas molliam.Uxorem nondum recepi; Casalius diu Graetio abfuit; nihil cum eo uxor mea,nisi quod ad ipsum scripsi. Summa deliberationis meae hacc est, ut a Cae-sare petam aut translationem salarii ad Cameram Bohemicam aut ad aerariumImperii. Illud infidum, hoc insolens. Cogito et de missione et commendationead Wirtembergicum impetranda, nam in ea ditione mihi paucula bona et matersunt et princeps nutricius. Forsan et absens titulum hunc cum salario inprofectiones ad aulam impetrare possim. Barwitius unicus mihi ct idem opti-mus patronus est; Caesar etiam interdum aliquid mihi mandat scribendum,spero me horum aliquid impetraturum.

Rogavi et D. Wclserum dc consilio, qui tuis exhortationibus fortassiserit facundior. Quaero, si quid alicubi vacet, cujus reditus summam aequet